Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius
Attende igitur prefati beneficii preciositatem, guo te graciose locupletavit et per
conseguens“ super alia regna exaltavit.
Anno igitur Domini MCCCXLIX? prefatus dominus rex accersito filio
Ludwici Bavari in presencia multorum principum in Pragensi civitate secum con-
cordavit, quod predicta sanctuaria imperii in Boemiam *adducerentur sibi. Et per
octo dies propter ipsum divina suspensa extiterunt? Porro dominus rex so-
lempnes nunccios misit Bavariam in Monachum propter allacionem reliquiarum! ,
quibus allatis dominus rex in die Palmarum? cum domino archiepiscopo ac aliis
principibus et nobilibus necnon cum universo clero* comitante turba plebis copio-
sa, pedester obviavit sanctuariis ad Wyssegradum cum magna solempnitate et de-
vocione. Et in Nova civitate fuerunt monstrata universitati premissa exhortacione,
deinde conduxit ipsa ad castrum Pragense. Sunt autem hec sanctuaria imperii:
pars magna sancte crucis et lancea, cum qua fuit in ipsa cruce latus Domini
transfixum, et clavus, cum quo fuit Dominus eidem cruci affixus, et plura alia, *et
ornatus sancti Karuli*¢ imperialis et gladius, qui fuit sibi divinitus missus.
Mandavit autem dominus rex prefatus certis tem poribus, ut dicte reliquie incolis
sui regni monstrarentur?, et harum devocione plurimi affecti eciam de aliis terris
properabant.
Eodem tempore dominus rex non solum cultum divinum, sed et reliquias
sanctorum in ecclesia Pragensi augmentavit. Donavit itaque eidem caput beati
Ignacii *martiris et pontificis, qui fuit de cognacione Salvatoris, scripsit quoque
epistolas sive litteras beate Marie Virgini; ipsa quoque eidem rescripsit graciose**,
alias quoque! multas reliquias et varias sanctorum apostolorum, martirum et con-
fessorum ornatas auro et argento et gemmis preciosis, quod nullus aliorum regum
huius regni prefatam ecclesiam Pragensem tam excellenter et magnifice exaltavit,
ditavit et honoravit.
per consequens W | persequens H
* -* W | sibi adducerentur. H
universo clero W | clero universo H
*-* WiIsancti Karoli H. ost vocem Karoli suppl. corona Em
*-* HI deest W
quoque H l| om. W
8 sanctorum Wl om. H
1) Episcopus Olomucensis Iohannes dictus Volek el Vilém de Landstejn nuntii erant, qui die 12^ m. Martii a. 1350 Monachii
thesaurum acceperunt el Pragam apportaverunt (v. Reg. imp. VIII, n. 1245).
2) Die 21’ m. Marti.
3) Haec sanctuaria sancti Romani imperii primo in ecclesia s. Viti, ab anno 1365 vero in castro Karlštejn deposita, ubi usque ad
annum 1421 servata sunt. Singulis annis semper in feria quinta post oclavo Paschae (festum reliquiarum - Armorum Christi)
Pragae in foro Dobylét trh dicto (hodie Karlovo náméstí) monstrabantur. Clemens VI. die 17^ m. Augusti a. 1350 indulgentias
omnibus venientibus ad videndum sanctuaria sancti Romani imperii concessit (MBV I, n. 1264).
211