1092
1092
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I. _
deberet templum pulcrius templo Salomonis in urbe Romana in honore sancti
Spiritus; ad quem papam residui cardinales confugerent et veniam postularent,
sed graciam non consequerentur, et quod post quindecim* annos deberet esse
unus pastor et una fides et quod prefatus novus papa, dominus rex noster et ipse
tribunus deberent esse quasi vestigium sancte Trinitatis. Asserebat quoque, quod
dictus dominus rex noster deberet regnare in istis terris, ipse vero tribunus in par-
tibus ultramarinis, et alia plura hiis similia proferebat et eciam erronea, propter
que tanquam de heresi suspectus fuit per dominum archiepiscopum arrestatus!.
Et deinde publicatis processibus in ecclesia Pragensi, qui fuerant per episcopum
Spoletanum? huc missi, sedis apostolice legatum, in quibus racione contumacie in
negocio fidei pro heretico condempnabatur. Huius rei gracia dominus rex et do-
minus archiepiscopus predictum tribunum ad curiam pape transmiserunt?.
CAPITULUM XXIX.
De allacione magnarum reliquiarum imperii ad Pragensem civitatem.
*Deum gloriosum velut piissimum regem et imperatorem benignissimum
credimus omnia in omnibus cooperari* nunc quidem salutis principia inspirare
et inserere bone voluntatis ardorem, nunc vero virtutes heroycas sive theoloycas,
necnon habitus aliarum virtutum infundere, nunc vero** dona? varia spiritualia
et corporalia* suis tribuit creaturis. Et quia non modica bona, sed maxima dona
largitus est tibi dominus Deus tuus, o Boemia, per dominum regem! Romanorum
et tuum quasi per instrumentum sue clementissime providencie, videlicet sanctua-
ria, que videntur ad ipsum pertinere, huius rei gracia non ut ingrata, sed domino
Deo grata, cum universis generibus creaturarum in te contentarum in laudem tui
exsurgas plasmatoris [et]$ immensas graciarum acciones ipsi devote referendo.
quindecim H | decem W (secundum Loserth, nunc laes.)
cooperari Em comparari H deest W
*-* HI deest W
dona H | Et quia bona W
corporalia H | corporalia Deus.. laes. W
regem W (secundum Loserth, nunc laes.) | regem Karulum H
et del. Za
1) Cola primo Pragae in carcere asservatus esl, deinde Arnestus eum in suum castrum Rudnicense (Roudnice) transmitti iussit.
Cf. litteras Clementis VI. (MBV I n. 1270-1272).
2) Iohannes de Pistoia, episcopus Spoletanus annis 1349-1371.
3) Circa mense Iulio a. 1352.
о = по об с b
210
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile