Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
eternis guidem in hoc, guod secundum substanciam est omnino stabilis et manens
in eternum, et convenit cum temporalibus in hoc, guod secundum aliguas opera-
ciones est miserabilis. Huius rei gracia, si ipsa in hiis, que deorsum sunt, se per
cupiditatem immerserit, per varias distracciones rapietur et a se ipsa quodam-
modo divisa dissipabitur. Sed hoc non potest vitare nisi per studium sapiencie et
discipline, usus enim discipline dirigit animam ad virtutes, virtus autem ducit ad
beatitudinem eternam.
Porro inclitus** dominus Karulus, rex Boemorum ac Romanorum, ad-
vertens maximam utilitatem studii sapiencie et virtutis, generale studium Pragen-
sis civitatis suis litteris regalibus aurea bulla roboratis graciosissime confirmavit'
perpendens insuper, quod bona anime sunt prestanciora, excellenciora, nobiliora
bonis nature et fortune. Cupiens igitur, ut prefatum studium generale bonum et
felicem finem sortiretur, vocavit et litteris suis accersiri iussit de variis studiis
aliarum terrarum magistros et doctores, quibus legaliter providit et graciose, ut
pro suis laboribus haberent vite presentis necessitatem ac largas provisiones.
Fuerunt autem quinque magistri theologie, quorum unus legit in ecclesia Pragensi
et predicavit. Cui venerabilis pater et dominus, dominus Arnestus, primus
archiepiscopus Pragensis, honorifice providit et copiose?, alii vero magistri in
monasteriis sui ordinis sacram theologiam legerunt?. Et huiuscemodi acta saluber-
rima in hac terra Boemie nunquam visa nec audita fuerunt. [us autem canonicum
legit doctor decretorum de Bononia vocatus, et idem ius canonicum legit in
ecclesia Pragensi magister Stephanus, prefati domini archiepiscopi cancellarius?.
Magister vero Balthasar de Tusia? legit libros artis medicine, alii vero magistri in
scolis suis artes legerunt liberales. Ceterum more generalium studiorum singulis
annis electus fuit rector universitatis et solempniter in ecclesia Pragensi approba-
tus. Porro dominus rex eidem ac ceteris generalis studii scolaribus generosas
donavit libertates. *OQui cum domino archiepiscopo ad melioris status perfeccio-
nem et eius felicem consummacionem mandaverunt clero tocius regni Boemie
donari et afferri contribucionem copiosam".
à *-* H | deest W. (secundum Loserth, nunc laes., sed tamen aliquid deesse apparet)
b *.* HI deest W
1) Die 7' m. Aprilis a. 1348 (v. RBM V/1, n. 340).
2) Die 5° m. Martii a. 1349 praebendam pro theologiae magistro in ecclesia Pragensi de suis et fratrum suorum bonis patrimoniis
creavit (v. RBM V/2, n. 610).
3) Universitate nondum condita Pragae Iohannes de Dambach, ordinis fratrum praedicatorum, magister Nicolaus de Luna
(Louny) in monasterio ad s. Thomam ordinis fratrum s. Augustini, lohannes Moravec in monasterio ordinis fratrum
praedicalorum, Adalbertus Bludonis (Vojtéch Bludüv) in monasterio fratrum minorum lectiones habuerunl. Ad hos et alios
professores universitatis cf. Spévácek, Karel IV., p. 376-377, Déjiny UK I, p. 39.
4) Bonsignore de Bonsignori, qui Pragam a. 1350 venit. Cf. J. Key, Déjiny právnické univerzity, Praha 1995, p. 20-21, 52.
5) Stephanus (Štěpán) de Uherčice, archiepiscopi Arnesti vicarius generalis in spiritualibus, gui fortasse cum Arnesto in
universitate Bononensi (Bologna) litteris studuit.
6) Balthasarus de Marcellinis (4 1355), professor facultatis medicae universitatis Pragensis.
208