1092
1092
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber tercius
in regno Boemie inceperat dominari, sed aura recens et frigida ipsam eliminavit.
Sed Deo pocius et suis sanctis est gracias agendum.
Eodem tempore quidam studentes de Bononia versus Boemiam transeun-
tes viderunt, quod in civitatibus et in castellis pauci homines vivi remanserunt et in
aliquibus omnes defuncti fuerunt, in multis quoque domibus, qui vivi remanserant
et egritudine oppressi, unus alteri non potuit porrigere haustum aque, nec in
aliquo ministrare, et sic in magna affliccione et anxietate decedebant. *Sacerdotes
quoque ministrantes sacramenta et medici egris medicamenta ab ipsis inficieban-
tur et moriebantur*? et plurimi sacerdotibus mortuis sine confessione et sacra-
mentis ecclesie de hac vita migraverunt. Facte sunt autem fosse magne, late et pro-
funde, in quibus corpora defunctorum sepeliebantur. In locis quoque pluribus
infectus aer plus inficiebatur - qui plus nocet quam cibus corruptus - ex putredine
cadaverum, quia non remansit superstes, qui sepeliret. Verumtamen de prefatis
studentibus nisi unus fuit Boemiam reversus sodalesque sui in via decesserunt*.
Advertendum est quoque, quod sicut per corporalia et sensibilis mens
hominis in Deum potest elevari, si quis cum reverencia Dei et timore debito modo
eisdem utatur, ita eciam eorum usus indebitus, amori carnali annexus, mentem
a Deo vel totaliter abstrahit, cum in rebus constituitur inferioribus, vel mentis
intencionem a Deo retardat? secundum plus et minus subsequente affectus
diversitate. Hinc est, quod avari, gulosi, luxuriosi et ceteri viciosi hiis sensibilibus
rebusque corporalibus enormiter utentes et execrabili^ amore eisdem inherentes
offendunt Deum, iusticiam eius contra se provocando, et precipue peccatis contra
naturam. Unde sicut olim ante legem et sub lege veteri, ita et nunc culpis
exigentibus ephydimia et plagis aliis homines afflixit temporaliter multos ex hiis
eternaliter condempnando.
Et sequenti anno prima die Augusti, que fuit dies Veneris, et ad vincula
sancti Petri, obiit regina Boemie domina Blancza!, prima conthoralis incliti domini
Karoli, regis Boemie et Romanorum, et cum magno apparatu et solempnitate se-
pulta est in ecclesia Pragensi, que huic plurima legavit et precipue regales
cortinas.
*-* H I deest W
quia Zalqui HW
decesserunt W | recesserunt H
retardat Eml retardant H las. W
€ execrabili W | excecabili H
1) Regina ad annum tricesimum secundum non perveniens Pragae die 1° m. Augusti a. 1348 mortua est.
a
b
c
d
205
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile