Text view
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10 Scumer, Goldene Bulle, II. Teil. (11, 2.
gererent voluntatem, seu quevis discordia inter ipsos ad
invicem vel guerra sive dissensio verteretur, nichilominus
omni contradictione et dolo cessantibus principi electori vel
principibus seu eius vel ipsorum nunciis ad electionem huius-
modi destinandis et redeuntibus ab eadem talem debeant
prestare conductum, prout singuli penas iam dictas, per nos
videlicet in se latas, voluerint evitare, quas eos qui secus
fecerint incurrisse decernimus eo ipso. Ad premissorum
autem omnium firmitatem et certitudinem ampliorem iubemus
et volumus, ut universi principes electores et ceteri principes
necnon comites, barones, nobiles, civitates seu ipsarum com-
munitates premissa omnia litteris et iuramentis suls firmare
et ad ea bona fide ae sine dolo implenda efficaciter se
debeant obligare. Quicumque vero litteras huiusmodi dare
renuerit, penas illas ipso facto incidat, quas pro personarum
condicione per premissa singulis duximus infligendas.
6. Si quis autem princeps elector aliusve princeps cuius-
eumque condicionis aut status, feudum vel feuda a sacro
tenens imperio, aut comes, baro vel nobilis seu successores
talium vel heredes supra et infra scriptas imperiales nostras
constituciones et leges adimplere noluerit aut eis contraire
presumpserit, si quidem talis princeps elector extiterit, ex-
tunc ceteri sui coelectores a suo ipsum deinceps excludant
consorcio, ipseque voce electionis et aliorum principum elec-
torum loco, dignitate careat atque iure, nec investiatur de
feudis, que a sacro imperio visus fuerit obtinere. Alius
vero princeps aut vir nobilis, ut prefertur, in has nostras
leges committens similiter non investiatur de feudis, que a
sacro imperio vel alias obtinet a quocumque, et nichilominus
omnes penas premissas suam concernentes personam incidat
eo ipso.
7. Quamvis autem universos principes, comites, barones,
nobiles, milites, clientes, civitates quoque et communitates
illarum ad prestandum cuilibet principi electori vel eius
nunciis prefatum conductum, ut predicitur, indistincte velimus
et decreverimus obligari, nichilominus eorum cuilibet singu-
lares conductus et conduetores pro regionum et locorum
adiacencia cuilibet magis aptos duximus designandos. ut
statim per sequencia plenius apparebit.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile