EN | ES |

1073

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

IL 2. Urkunden, Yir, 51. 125

missibiliter exigi volumus, quocienscumque contraventum fuerit, et earum medietatem fisco imperialis nostre camere, residuam vero partem iniuriam passorum usibus applicari. Cumque omnia et singula premissa velud Romanus imperator statuenda et ordinanda duxerimus ac solempniter decernenda, ea eciam et eorum quodlibet ut rex Boemie sacri imperii archipincerna et princeps elector ex causis et racionibus legitimis superius expressatis ratificamus et approbamus ac eisdem et eorum cuilibet nostrum benivolum consensum ad- hibemus. Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et glorio- sissimi Boem(ie) regis. $ Testes huius rei sunt: ven(erabilis) Boemundus Treverensis per Galliam et regnum Arelaten(se), Gerlaeus Moguntinensis per Germaniam et Guilhelmus Colo- nien(sis) per Italiam archiepiscopi sacri Romani imperii archi- cancellarii, illustres Rupertus senior palatinus comes Reni archidapifer et dux Bavarie, Ludwicus dietus Romanus mar- chio Brandemburg(ensis) archicamerarius, sacri Romani im- perii principes electores, ven(erabiles) Iohannes Argentinensis, Ademarius Metensis, Berangarius Tullensis, Hugo Wyrdu- nensis et Heinricus Lubuczensis episcopi, Henricus Fuldensis, Androinus Cluniazensis abbates, illustres Rupertus iunior comes palatinus Reni et Bavarie*, Wilhelmus Iuliacensis et Iohannes Magnopolensis duces, FPridriceus marchio Mysnensis, necnon spectabiles Durehardus burgravius Magdeburgensis, magister imperialis nostre curie, Albertus Nuremburgensis burgravius, Heinricus de Sewarezpurg, lohannes de Kaczenelbogen, Walramus de Spanheim, Fridricus de Leyningen, Heinricus de Veldenez, Albertus de Anhalt, Burchardus et Iohannes de Recz comites et ali quamplures principes, comites, barones, nobiles et fideles nostri et sacri Romani imperii supradicti.

Presencium sub bulla aurea typareo imperialis nostre maiestatis impressa testimonio literarum.

Datum Metis anno Domini millesimo trecentesimo quin- quagesimo septimo, indiecione decima, VI? Kal. lanuarii, regnorum nostrorum anno undecimo, imperii vero secundo.

a) sc. dux.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile