EN | ES |

Text view

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

aeumer, Goldene Bnulle, II. Teil. [II, 2.

Cap. X. De monetis. XI. De immunitate principum electorum.

XII. De congregacione principum.

XIII. De revocacione privilegiorum.

XIV. De hiis, quibus ut indignis auferuntur bona feudalia.

XV. De conspiracionibus.

XVI. De pfalburgeriis.

XVII. De diffidacionibus.

XVIII. Littera intimacionis.

XIX. Forma procuratori mittendi per eum principem electorem, qui nuncios suos ad electionem facien- dam duxerit destinandum.

XX. De unione principatuum electorum et iurium eis connexorum.

XXI. De ordine processionis inter archiepiscopos*.

In nomine sancte et individue Trinitatis feliciter amen. Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum impe- rator semper augustus et Boemie rex. Ad perpetuam rei memoriam. Omne!) regnum in se ipsum divisum desola- bitur; nam?) principes eius facti sunt socii furum, ob quod Dominus?) miscuit in medio eorum spiritum vertiginis, ut palpent^) in meridie sicut in tenebris, et candelabra?) eorum movit de loco suo, ut ceci?) sint et duces cecorum; et qui ambulant") in tenebris, offendunt et ceci mente scelera perpetrant, que in divisione contingunt. Die, Superbia, quo- modo in Lucifero regnasses, si Divisionem auxiliatricem non habuisses? Dic, Sathan invide, quomodo Adam de paradiso eiecisses, nisi eum ab obediencia divisisses? Dic, Luxuria, quomodo 'Troyam destruxisses, nisi Helenam a viro suo divisisses? Dic, Ira, quomodo Romanam rem publicam

a) M fügt nod) hing: XXII. De benedictionibus archiepiscoporum in presencia imperatoris.

1) Omne desolabitur Ev. Luc. 11,17.

2) principes socii furum [Isaias 1, 23.

3) Dominus vertiginis Is. 19, 14.

^) palpent tenebris Deut. 28,29; cf. Iob 5, 14; 12,25. 5) candelabra suo Apoc. 2,5.

5) ceci cecorum Matth. 15, 14.

7) ambulant in tenebris Is. 50, 10; cf. Ioh. 11, 10.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile