1073
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
98 Seumer, Goldene Bulle, IT. Teil. [II z.
palia subeant munera in eisdem. Si quis vero contra presentis
nostre legis tenorem recepti sunt vel fuerint in futurum, illorum
recepcio omni careat firmitate, et recepti, cuiuscunque condicionis,
dignitatis aut status existant, in nullo casu penitus sive causa civi-
tatum, ad quas recipi se procurant, iuribus vel libertatibus gaudeant
quomodolibet vel fruantur, non obstantibus quibuscunque iuribus,
privilegiis vel consuetudinibus observatis quantocunque tempore et
obtentis, quas et que, in quantum presenti nostre legi obviant,
presentibus ex certa sciencia revocamus de predicte imperialis pleni-
tudine potestatis omnique carere decernimus robore firmitatis, circa
premissa omnia principum, dominorum et aliorum hominum, quos
taliter deseri contigit vel continget imposterum, iuribus circa per-
sonas et bona subditorum quorumcunque ipsos sepedicto modo
deserencium semper salvis. Hos nichilhominus, qui sepedictos cives
et subditos alienos recipere contra presentis nostre legis disposicionem
presumpserint vel recipere in preterito presumpserunt, si eos omnino
non dimiserint infra mensem post intimacionem presencium eis factam,
penam centum marcarum auri puri pro transgressione huiusmodi
tociens, quociens deinceps factum fuerit, incurrere decernentes, qua-
rum medietas imperial fisco nostro, reliqua? vero dominis illorum,
qui recepti fuerint, irremissibiliter applicetur. Ad premisse vero
legis evidenciam ampliorem et rei memoriam sempiternam
presens privilegium nostrum venerabili Iohanni Argentinen«si
episcopo, principi, consanguineo et consiliario nostro dilecto,
eiusque successoribus ecclesie Argentinensis" episcopis et ipsi
Argentinensi ecclesie" dedimus de imperialis potestatis? pleni-
tudine perpetuo duraturum. Signum serenissimi principis et
domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invic-
tissimi et gloriosissimi Boemie regis.
Der Slug in | lautet: "Testes huius rei sunt: venerabilis
Gerlaeus Moguntinensis sacri imperii per Germaniam, Wil-
helmus Coloniensis eiusdem imperii per Italiam et Boemundus
Treverensis predicti imperii per Galliam et regnum Arela-
tense? ecclesiarum archiepiscopi et archicancellarii, et illustres
Rupertus senior comes palatinus Reni sacri imperii archi-
dapifer, Rudolfus dux Saxonie eiusdem imperi archimare-
a) reliquum |. b) Árgentinensis — ecclesie fehít 1. c) maiestatis I.
dy Arelatensium 1.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile