EN | ES |

Text view

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

11, 2.] Urfunden, Tr. 20. 21. 89

Nos Karolus dei gracia Romanorum imperator semper augustus et Bohemie rex recognoscimus publice per presentes et notificamus cunctis ipsam intuentibus seu legi audientibus, quod nos cum omnibus principibus electoribus ecclesiasticis et secularibus et ipsi nobiscum voluntate communi et unani- miter in imperiali nostra curia Nurenberge* deliberavimus et concordavimus? et cum iure et sententia invenimus, invenimus, declaramus et pronunciamus pro iure tamquam rex Bohemie, sacri Romani imperil archipincerna et coelector prefatorum principum: ex quo magnificus Rupertus senior comes pala- tinus Reni saeri Romani imperii archidapifer et dux Bavarie est in possessione vocis et electionis in electione Romanorum? regis futuri imperatoris et etiam in possessione et dominio seu usu habet principatum Palatinatus, archidapiferiam, terras, vasallagia cum omnibus pertinentiis, super quibus electio et vox comitatus palatini Reni fundata est, sicut hoe nobis et omnibus principibus prefatis et cuilibet liquidum est et notum sine hesitatione quacumque, quod merito dictus Rupertus admittendus est, et nos ipsum de iure admisimus et admittere volumus et debemus ad quaslibet causas et ad omnia facta, que uos et antefati nostri coelectores tractabimus vel facimus pro honore et utilitate sacri Romani? imperii et eius fidelium subditorum omnimode, sicut de iure et de honesta laudabili consuetudine comes palatinus Reni archidapifer sacri imperii et princeps elector merito admitti debet. Etiam invenimus et pronunciamus tamquam ius et pro iure, si ita contingeret, quod aliquis antedietum ducem Rupertum pro eisdem electione et voce electionis Romani regis futuri imperatoris impetere vellet, quod huiusmodi impetitionem facere non posset? nec deberet, nisi prius impeteret! principatum et terras prenarrati Palatinatus, archidapiferiam, seu officium dapiferie, vasallagia et quidquid ad huiusmodi Palatinatum pertinet et eam opti- neat?, sicut iuris est; quia nos cum iure et per sententiam invenimus, quod electio et vox super principatum et super terras Palatinatus et super archidapiferiam taliter fundate sunt, quod unum sine alio persistere non potest, sed oportet

8) Nurenbergie 1; Nurenbergae 2; Niirnbergae 3. b) et con- cordavimus fehlt 1. c) Romani 1. d) fehlt 1. e) possit nec debeat 1. f) fehlt 1. g) obtineat 2. 3.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile