EN | ES |

1073

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

IT, 2.] Urfunden, r. 18. 81

non extante eiusdem filii senioris primogenito similiter layco vox et ius predictum seu potestas competat eligendi. Si vero ipsius filium seniorem absque heredibus masculis legiti- mis laycis seu layco mori contingeret, extunc vox et ius seu potestas eleccionis huiusmodi ad seniorem fratrem laycum per veram paternalem lineam ab ipso nostro avunculo descen- dentem et deinde ad illius primogenitum laycum devolvatur, et talis successio ac devolucio in voce, iure et potestate premissis in ducibus Saxonie perpetuis temporibus observetur, ea tamen condicione, ut, si talem primogenitum relictis here- dibus masculini sexus defectum etatis pacientibus mori con- tingeret, tunc frater senior eiusdem primogeniti tutor et administrator existat, donec ad legitimam etatem perveniat, qua consequta sibi dignitatem, principatum vocemque, ius et potestatem et omnia ab ipsis dependencia teneatur protinus assignare. Etatem quippe legitimam in voce eleccionis Roma- n(orum) regis decemetocto? annos censeri statuimus: in princi- patu vero gubernando circa etatem ipsam leges anteriorum imperatorum Roman(orum) et regum predecessorum nostro- rum decernimus observari. Preterea, ne super iure eleccionis huiusmodi in ducatu seu principatu Saxonie ullo umquam tempore dubium aliquod oriatur vel scandalum suscitetur seu novitas attemptetur, auctoritate imperiali de prefate nichilo- minus imperialis plenitudine potestatis declaracionem nostram et decretum huiusmodi approbamus, ratificamus et ex certa sciencia nostra in omnibus et singulis punctis, articulis et sentenciis confirmamus, supplentes insuper de prefate im- perialis potestatis plenitudine ex certa sciencia omnem de- fectum, si quis in present privilegio nostro ex obscuritate forte sentenciarum vel defectu verborum aut solempnitatis obmissione seu alio quovismodo nune aut futuris perpetuis temporibus inveniretur admissus, eciam si quacumque lege vel statuto publico vel privato cautum existat plenam et expressam talium debere fieri mencionem. Nos enim om- nibus et singulis, qui contra premissa fieri possent, objectibus quoad omnia puncta superius tacta esse volumus totaliter derogatum et auctoritate imperiali prefata omnimode dero-

a) Don anderer Hand in vorher gelafjener Lücke nachgetragen.

Quellen unb Stubien II, 2. 6


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile