EN | ES |

1073

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

II, 2.| Gert. Cap. XV. XVI. 31

textu parentele seu recepcionis in cives vel alterius cuius- cumque coloris coniuraciones, insuper et confederaciones et pacta neenon et consuetudinem circa huiusmodi introductam, quam censemus pocius corruptelam, reprobamus, dampnamus et ex certa sciencia irritamus, quas civitates seu persone euiuscumque dignitatis, eondicionis aut status sive inter se sive cum aliis absque auctoritate dominorum, quorum subditi vel ministeriales seu in quorum districtu consistunt, eisdem dominis nominatim non exceptis fecerunt hactenus et facere presumpserint in futuro, sicut eas per sacras divorum augu- storum predecessorum nostrorum leges prohibitas non ambi- gitur et eassatas; illis confederacionibus et ligis dumtaxat exceptis, quas principes et civitates ac alii super generali pace provinciarum atque terrarum inter se firmasse nos- cuntur; illas enim nostre declaracioni specialiter reservantes in suo decernimus vigore manere, donec de hiis aliud duxeri- mus ordinandum. Personam singularem, que de cetero contra tenorem presentis constitucionis nostre et legis antique super hoc edite confederaciones, colligaciones, conspiraciones et pacta huiusmodi inire presumpserit, ultra penam legis eiusdem notam infamie ct penam decem librarum auri, civitatem vero vel universitatem in hanc legem nostram similiter committen- tem centum librarum auri neenon amissionis et privacionis libertatum et privilegiorum imperialium penas incurrere decernimus eo ipso, medietate pene huiusmodi pecuniarie fisco imperiali, reliqua vero domino districtus, in cuius pre- iudicium facte fuerint, applicanda.

|Cap. XVI] De pfalburgeriis.

Ceterum quia nonnulli cives et subditi principum, baro- num et aliorum hominum, sicuti frequens ad nos querela perduxit, iugum originarie subiectionis querentes abicere, ymo ausu temerario contempnentes, in aliarum civitatum cives recipi se procurant et frequencius in preterito procurarunt et nichilominus in priorum dominorum, quos tali fraude presump- serunt vel presumunt deserere, terris, civitatibus, opidis et villis corporaliter residentes civitatum, ad quas hoc modo se transferunt, libertatibus gaudere et ab eis defensari conten- dunt, qui in partibus Alamannie pfalburgerii consueverunt


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile