1073
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
26 Zeumer, Goldene Bulle, IT. Teil. (11, 2.
emantur in feudum, seu comparata taliter teneantur; ita
tamen, quod ipsi reges Boemie de hiis, que hoe modo
comparaverint vel receperint et regno Boemie duxerint
applicanda, ad pristina ac consueta iura de talibus saero
explenda et reddenda imperio sint astricti. Presentem
nichilominus eonstitucionem et graciam virtute
presentis legis nostre imperialis ad universos
principes electores tam ecclesiasticos quam
seculares, successores et legitimos heredes ipso-
rum plene extendi volumus sub omnibus modis
et condicionibus, ut prefertur.
Cap. XI. De immunitate principum electorum.
Statuimus!) eciam, ut nulli comites, barones, nobiles,
feudales, vasalli, castrenses, milites, clientes, cives, burgenses,
nulle quoque persone Coloniensi, Maguntinensi et Treverensi
ecclesiis subiecti vel subiecte, cuiuscumque status, condicionis
vel dignitatis existant, ad cuiuseumque actoris instanciam
extra territorium et terminos ac limites earundem ecclesiarum
et pertinenciarum suarum ad quodcumque aliud tribunal seu
cuiusvis alterius preterquam archiepiscoporum Maguntinensis,
Treverensis et Coloniensis et iudicum suorum iudicium citari
potuerint temporibus retroactis vel trahi seu vocari debeant
perpetuis inantea temporibus sive possint, sicut preteritis
invenimus temporibus observatum. Quod si contra presens
edictum nostrum predictos ecclesiarum "Treverensis, Magun-
tinensis seu Coloniensis subditos vel eorum aliquem seu
aliquos ad cuiuscumque instanciam seu ad cuiuscumque
tribunal pro quacumque causa criminali, civili vel mixta seu
quoeumque negocio extra territorium, limites seu terminos
dietarum ecclesiarum vel alicuius earum citari contingeret,
comparere vel respondere minime teneantur, et citacio ac
processus et sentencie interlocutorie vel diffinitive contra non
venientes a talibus iudiciis extraneis late vel facte, fiende
vel ferende neenon precepta et premissorum execuciones et
ommia, que ex eis vel aliquo eorum quomodolibet sequi,
attemptari possent vel fieri, irrita decernimus eo ipso. Adi-
1) Dal, oben Kapitel VIII und S. 22 Aum. 5.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile