EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

o.

ZÁPIS O ODJEZDU ČESKÉHO POSLA Z FRANCIE Bibliothèque nationale, Paris, Ms. français, 6974, fol, 290a,

HOSSEVIN Span (sic), ambassadeur du roy de Bohême s’en retourne en avril, le 28 [1467].

6.

LEGÁT VAVRINEC ROVARELLA, BISKUP FERRARSKY ZVE MÉSTO STRASBURK K JEDNÁNÍ NA SNÉMÉ NORIMBERSKÉM PROTI JIRÍMU Z PODÉBRAD

Březen, 12, 1469, Řezno. Archives de ville, Strasbourg, AA, 213, No 3.

CIRCUMSPECTI ac providi viri, amici dilecti, salvete! Lice(a)t ea sit existimatio de vestra inclyta civitate, quod.et christianissima sit et adversus fidei hostes promptissima, necesseque minime sit sua sponte currentes calcar adicere, tamen, ut officio nostro satis faciamus, quo et debitores omnium et potissimum Germanie nationis populorum deputamur et sumus vel his paucis voluimus vestram etiam com- munitatem ad ea, quae professionis christianae sunt, pro viribus exhortari, sperantes in Domino, quod ea debita pro fidei defensione subsidia vestra etiam ex parte nusquam deerunt, nec degenerem credimus modernam potentiam vestram a maioribus vestris, quorum robur et vires, armorumque exercitatam fortitudinem ipsa gens in- fidelium fidem Christi impugnantium aliquando experta est, quem- admodum magnificus comes Vgo de Montfort, orator imperialis uni- versitati vestrae significat. Indicta est quaedam dieta pro felici ex- peditione, proque fidei sanctae defensione adversus Hussitanae per- fidiae sectarios qui partes Bohemiae occupant ad festum Ascensionis Domini proxime futurum in Norimberga, ad quam principes omnes, pariter et communitates per oratores pleno mandato suffultos convenire debent. Quare hortamur universitatem vestram et ex Sanctissimo domino nostro requirimus, ut et ipsi tempore dato in eundem locum oratores suos huiusmodi transmittere velit et rem hanc eo christianis- simo animo complecti, de quo sanctissimus dominus noster plurimum confidit. Cedet enim et ad singularem laudem vestram nomenque

31


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile