Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Fol. 131b"
Quis igitur?) in veteri Testamento primo legitur officium sacerdo-
tale exercuisse?P? Profecto Cayn et Abel, nam scriptum est in Ge-
nesil 4.9 c., quia ambo munera, id est sacrificia Domino obtulerunt,
quod est proprie officium sacerdotum. Nunquid propterea terrenis
possessionibus caruerunt, ymo et temporales possessiones habuerunt,
et rerum temporalium administratores extiterunt ?3) Legitur enim, quia
Abel erat pastor omnium, Cayn vero agricola, et uterque munera
Domino obiulit de primiciis rerum suarum, non alienarum, ut ibi
expresse reperitur. Similiter Noe, Melchisedech, Abraham, Ysaac,
Jacob. et qui sub lege nature sacrificia offerendo leguntur, sacerdo-
tis officium exercuisse, possessiones multas, amplasque divicias nos-
cuntur habuisse.
Sed ad legem Scripture, que Mosaica nuncupatur, accedamus? et
brevitatis gracia paucos illius temporis iustos et sanctos in exemplum
adducamus ! Moyses, Aaron, Samuel, numquid non sacerdotes fuere?
Audi psalmistam? dicentem : ,, Moyses et Aaron in sacerdotibus eius,
et „Samuel inter eos, qui invocant nomen eius." Verumptamen et in
regimine populi et bonorum temporalium dispensacione precipui fue-
runt atque principales. ymo valde Deo displicuit, quando populus
suus regem sibi constitui / postulavit et per sacerdotes amplius
regi noluit, quamvis quitunc regebant sacerdotes, mali essent et peccato-
res, de quibus scripium3 est: ,,Quia cum senuisset Samuel, posuit
duos filios suos iudices in Israel", qui non ambulaverunt in viis
eius, sed declinaverunt post avariciam, acceperuntque munera et
perveterunt iudicium, quod autem Domino displicuerit, quia populus,
abiecto regimine sacerdotum et presbyterorum, peciit sibi regem.
Ipse Samuel verbis et miraculis patefecit, unde dicit& ad populum :*
»Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum et dabit
voces et pluvias et scietis et videbitis, guia grande malum feceritis vobis
in conspectu. Domini petentes super vos regem.‘“ Quod eciam univer-
sus populus, viso miraculo vocum et pluviarum, confessus est di-
cens ad Samuelem:5 ,,Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum,
3)B ergo.
5b) A, B Prima racio contra errorem
€) A, B. Modo in c. ,Licet* de...
d) A, B Genesis 4., de quibus habetur 23., q. 5. ,Scriptum est“.
e) B. lercio
1) A, B. 1. Reg., 8.
8B dixit.
1. Reg., VIII, 1.
| Reg. XII, 17.
Tamże, v. 19.
80