EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Fol. 129b

militer ac reverenter obedire. Et circa hec multum deberent advertere domini imperator, reges, duces, comites, barones, milites, iudices, rectores, alieque brachii secularis potestates, quia si predicta vulgaris plebis assercio procederet, ut videlicet non sit pape vel aliis ecclesie prelatis obediencia prestanda, nisi fuerint iusti et sancti, eadem posset racione concludi,? non esse parendum potestatibus seculari- bus, nisi in quantum forent veri et efficaces iusticie ministri. Certis- simum est enim, quod sicut ecclesie prelati sunt deputati ad di- reccionem et ministerium in spiritualibus, ita eciam potestates se- culares ordinantur ad utilitatem publicam et iusticie ministracionem in temporalibus, ut videlicet iuris precepta custodiantur, que sunt hec: honeste vivere, alterum non ledere, ius suum unicuique tribu- ere, unde Jeronymus! super Jeremiam:9 , Regum est proprium fa- cere iudicium et iusticiam, et liberare de manu calumpniancium vi oppressos, peregrino pupillove? et vidue, que facilius opprimuntur a potentibus, prebere auxilium, et ut curam divinorum preceptorum maio- rem iniceret, ait:) Nolite contristrare, ut non solum eripiatis, sed ne paciamini contristari, sanguinem innocentem non effundatis in loco isto, et paulo post: ,Si,^ inquit, ,hoc feceritis, o, reges luda, tenebitis pristinam potestatem!^ Cui concordat optime textus / sacri canonis2 dicens: ,,Boni principis est ecclesias contritas atque concissas restaurare novasque edificare, Dei sacerdotes honorare atque tueri. Unde sanctos apostolos? eorumque successores sub divina con- testacione constitutos precepisse legimus, non debere fieri persecuciones nec inferri fluctuaciones, nec invidere laborantibus in agro dominico, nec expelli eterhi regis dispensatores'*, et iuxta apostoli Petri testimo- nium potestates seculares ordinantur ad vindictam malefactorum,

3) A, B. Iuxta c. ,Inter corporalia*, de translacione episcoporum.

b) A, B. De tribus preceptis jurisnatur alis.

) A, B. Jeronimus.

d) B pupilloque.

e) A, B. In c. ,Regum*, 23., g. 4.

f) A, B. 96. di ,Boni*.

1 Migne, PL, 24, 811. Citát zkomolen: , Regum autem proprium est facere ju- dicium et iusticiam, et liberare de manu calumniatorum, et peregrino, pupilloque et viduae (qui facilius opprimuntur a potentibus) praebere auxilium. Et ut curam eis praeceptorum Dei maiorem iniiceret, intuiit: , Nolite contristrari", ut non so- lum non eripiatis, sed ne patiamini quidem per vestram conniventiam ab aliis contristrari: ,,Et sanguinem in»ocentem non effundatis in loco isto. Homicidas enim et sacrilegos et venenarios punire, non est effusio sanguinis, sed legum ministerium. Si, inquit, haec feceritis, o reges Juda, tenebitis pristinam potesta- tem, et cum ambitione ingrediemini portas Jerusalem.

2 c. XVI, 96. Boni principis est ac religiosi ecclesias contritas atque conscissas restaurare, novas aedificare et Dei sacerdotes honorare atque tueri Unde sanctos apostolos eorumque successores sub divina contestatione constituisse legimus...

72


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile