Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Aliam fortasse assumes excusandi fornam,? quam plures alii qui
catholici dicuntur, frequenter arripiunt, videlicet: ,Scio, quod ego
multipliciter pecco, sepe sepius contra Dei precepta ago, sed peccata
mea levia sunt comparacione peccatorum episcoporum, prelatorum,
sacerdotum, religiosorum et aliarum ecclesiasticarum personarum,
qui in maioribus dignitatibus constituti, michi bene agendi prebere
debent exemplum, ac racione ordinis, gradus seu professionis magis
sunt astricti, quam ego laicus illiteratus et privata persona."
Sed, obsecro, attende,?9 tu quicunque ille es, qui talia in corde
tuo meditaris et agnosce, quia secundum veridicam doctorum de-
terminacionem quantitas culparum, quantum ad iudicium ecclesie
triumphantis, non tantum attenditur circa ordinem, gradum, digni-
tatem seu professionem, sed pocius attenditur iuxta quantitatem
contemptus et secundum quod peccator habet voluntatem magis fir-
maiam in peccato, et ideo si laicus peccat? cum maiori contemptu
et cum firmiori proposito persistendi in peccato, ceteris paribus
gravius peccat, quam clericus in eodem genere peccati, ymo, ut
estimo, raro contingit, quod homo ecclesiasticus sive religiosa per-
sona, que timet Deum et habet periciam scripturarum, peccet ex
contemptu, sed pocius aut ex vehemencia / temptacionis vel assi-
duitate male consuetudinis seu infirmate nat. re iuxta dictum apostoli
Jacobi! in primo capitulo „a sua propria concupiscencia astractus
(sic) et illectus", et hoc nonsine remorsu consciencie et cum proposito
penitendi. et abstinendi quandoque a peccato ac veniam promerendi;
et tales circumstancie alleviantes multum diminuunt de quantitate
culpe.) Nec te moneat, quod communiter dicitur, videlicet quod
peceare sub spe venie est species peccati in. Spiritum sanctum,
quia illud excedit) quando aliquis peccat sub spe obtinendi ve-
niam a Domino9 sine penitencia et in peccato perseverando, quasi
iusticie Dei illudere videatur, quod muitum aggravat peccatum, sed
a) B: Obieccio
b) A, B: Ista fundant se super hoc guod dicit lex, guia augetur peccatum
dignitate potestatis, finis de re militari, lex .Omne*, $ „Augetur“ et de peniten-
cia di 5. ,Consideret*, sed Glossa ibi sol.it contrarium.
c) B: Solucio.
4) A, B: Hoc tenet glossa ia c. „Homo christianus*, 40. di. et Goff[redus] in
summa de. peviteucia et remissione.
е А, В: Ia glossa finali, c. „Non afferamus* 24., q. 1.
f) B: procedit.
8) A, B: Quomodo peccare sub specie venie est species peccati in Spiritum
sanctum, et quomodo non.
h) A, B: Hoc tenet Thomas, secunda secunde, q. 21., art. 2. in solucione ultimi
articuli.
! ], 14.
67
Fol. 128 à’