Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
predicavit et docuit dicens:! „Super cathedram Moysi sederunt scribe
et pharisei, omnia quecumque dixerint vobis servate et facitz,“® unde
et leproso seu leprosis quos sanavit, precepit dicens:2 /fe, ostendite
vos sacerdotibus". Et si forte dicis,? quod sacerdotes tui malum tibi
prebent exemplum, quia dicunt et non faciunt, et ita tibi preiudicant,
respondeo.9 ,Paratum habes remedium ex ipso evangelico textu,3
cum subditur: ,Secundum opera eorum nolite facere.*9)
Sed adhuc forsan declinabis cor tuum in verba malicie ,ad ex-
cusandas excusaciones in peccatis", et dices:® „In preceptis Domini
ambulare desidero, peccata vitare cupio. sed propter sacerdotum
meorum culpam, qui contra precepta Dei faciunt, ipsa Dei precepta
non agnosco. Ego laycus et illiteratus inter virtutes et vicia discer-
nere nescio." Si hoc dicis, evangelico te aggredior loquendi modo, 8
de ore tuo te iudico. Serve nequam, sacerdotum tuorum vicia co-
gnoscis et reprehendis et tua propria fingis ignorare? Eorum peccata
tanto odio persequeris, ut eciam velis perimere personas!™ Ergo,
que sunt vitanda peccata perpendis et agnoscis, si eos contra Dei
precepta facere, ut premittitur, affirmas, profecto convinceris, quia
ipsa Dei precepta, que, ut asseris, illi contempnunt, non ignoras.
Crassa igitur est et supina ista tue ignorancie excusacio et te po-
cius accusat quam excusat? Propterea si saperes et de tua pro-
pria salute sollicitus esses, in te pocius quam in aliis peccata et
vicia persequi studeres, quia non te reputo sancciorem discipulo
illo, quem propter specialem castimonie prerogativam specialiter di-
ligebat Jhesus,4 qui aitJ ,SZ dicimus, quod peccatum non habemus,
ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est." Nec poterunt aliena
tibi peccata nocere, quia verax est qui dicit:5 „Filius non portabit
iniguitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii, Iusticia iusti
super eum erit, et impietas impii erit super eum."9
1 Mat XXIII, 2.
2 Luc., XVII, 14.
8 Mat, XXIII, 3.
41 Jo, 1,8 5 Ezech., XVIII, 20.
a) A, B. Mt. 23.
b) A, B: „Obieccio Bohemorum“.
e) B: Responsio. i
d) A, B: C „Significastis“ et c. „Non guales“ 1., g. 1.
e) A, B: Obieccio Bohemorum.
f) A. B: Contra eos facit 1, g. 4., c. „Ignorancia“, et c. „Se“.
g) A, B: Solucio.
h) A, B: Contra 86 di „Odio“.
i) A, B Fundatum de iure et fac[ti] igno[rancia], licet nec supina et licet re-
gula. $ „Sed iuris“.
j) A, B: De penitencia di. 2., „Ubi“. Item secundum.
k A, B: C. ,Non nocet*, 2. c. „Dominus“ in fine 1., q. 1.
66