EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

huius concilii dubitetur, consequenter tibi dubitari poterit de gestis aliorum conciliorum, cum eiusdem sint auctoritatis, et si incipit vacil- lare fides unius concilii, vacillabunt eadem racione reliqua omnia secundum argumentacionem beati Augustini ad beatum Jeronimum et habetur 1. c. Si ad scripturas," IX di. Quis autem hesitare pote- rit, an hoc concilium legitime sit congregatum, cum auctoritate duorum generalium conciliorum, Constanciensis et Senensis, indictum fuerit, ac deinde per duos Romanos pontifices Martinum et Eugenium con- firmatum? Forsitan vix legi poterit, aliquod concilium tot auctorita- tibus innixum, quemadmodum hoc Basiliense. Nec quisquam dicere presumat, non esse tanti roboris huiusmodi vocacionem Boemorum, quoniam, cum decernebatur, non aderat ea multitudo prelatorum, que : in aliis conciliis. Nam, cum concilia non virtute humana, sed divina per assistenciam Spiritus sancti regantur, non ad multitudinem (ho- minum)? qui persepe errant, sed ad? Spiritum sanctum, qui errare non potest, respiciendum?) est, Ipse enim semper presto adest con- ciliis legitime congregatis, ea salubriter regens atque gubernans. Hoc clare testatur epistola Celestini pape ad synodum? Ephesinam transmissa, ut refert beatus Ysidorus in libro conciliorum. Inquit Ce- lestinus:! ,Spiritus sancti testatur presenciam congregacio sacerdotum. Certum est enim quod legimus, quia non potest veritas nostra mentiri, cuius in evangelio ista sunt signa : U bi duo vel tres fuerint con- gregatiinnominemeo,ibiegosuminmedio eorum. Quod cum ita sit, nam [si] nec huic brevi numero Spiritus sanctus deest, quanto magis eum nunc interesse credamus in unum conventum turbe sanctorum? Sanctum namque concilium est pro debita veneracione collectum, in quo utique nunc apostolorum frequentissime illius, quam legimus congregacionis aspicienda reverencia est. Et idem? Ysidorus in eodem libro, in gestis tercie synodi Tolletane inquit:2 , Unde valde necessarium esse prospexi vestram in unum que iure beatitu-

a) In margine.

b) ad (ipsum).

) Orig. recipiendum.

4) Orig. sinodum.

e) ydem.

! Migne, P L, 50, 505. Spiritus sancti testatur presenciam congregatio sacerdotum. ...cuius im evangelio ista sententia est: ,Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum. Quod [cum ita sit, si nec huic tam brevi numero Spiritus sanctus deest, quando magis eum nunc interesse credamus, quando in unum convenit tanta turba sanctorum? Sanctum namque est pro de- bita veneratione collegium, in quo utique nunc apostolorum frequentissime illius quam legimus congregationis aspicienda reverentia est.*

2 U d. 84, 344: , Unde valde pernecessarium esse prospexi vestram in unum convenire beatitudinem, habeus sententiae dominicae"...

50


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile