EN | ES |

Text view

Francouzská Hussitica

AuthorAugustin Neumann
Date1923
LanguageCzech

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

evellentur, guod absurdum admodum videtur, guoniam et ea omnia que tacta sunt: et decreta et ordinaciones per hoc sacrum conci- lium omnia interpretari possent contra aut preter voluntatem pape vel sedis apostolice, quodque res ipsa, si eo modo transiret, toti orbi esset in scandalum, tum et tercio, quia per bullam predictam auctoritas generalium conciliorum diminuitur, ym[m]o totaliter evel- litur et destruitur, si per optimos interpretes revolvatur. Itaque per hanc bullam nichil egerunt imperator [et domini nostri regis am- bassiatores]) necnon et ambaxiatores dominorum ducum Burgundie et Sabaudie prenominati. Et quia semper indomitus furor cito pe- riculorum obliviscitur, dominus noster papa suum furorem continere non potuit, parvo exin[de] tempore interiecto; horesco referre? quod gestum est. In. medium deputacionum predictarum porrecta fuit quedam bulla satis admodum enormis, scandalosa, erronea, ym[m]o et periculosa, cuius copiam eciam Vestre paternitati reverende transmitto, et quam bullam et imperator et Veneti et pape amba- xiatores penitus ignorabant, Qua perlecta, omnes astantes in ad- miracionem cecidere. Luculencius eam videre poteritis quam hiis interserri potuissem. Quid periculi, quid scandali, quidve detrimenti toti statui ecclesiastico afferat! Vos ipse iudicate, an solus in hoc sacro concilio interrogatus heresim evadere possit, an ecclesia tota in manibus principum per has exhorbitantes posita sit, non ambigen- dum existimo. Memorare possem, quibus in locis maxima pericula hec bulla contineat, ni ea res longe ab incepto me traheret. Mala res et adhuc spes multo asperior, ut quem in pastorem et animarum nostrarum custodem habuisse speramus, hunc longe a nobis do- minandi libido desperatum reddat.

Ceterum, dum hec agerentur, surgens fidei procurator in medium, copiam huius bulle magna cum instancia requisivit. Qua habita, Veneris ultima que fuit huius mensis Octobris XVI in congregacione generali, imperatore tamen absente, copiam predicte bulle a sinu idem fidei procurator extrahens, lecturam eiusdem postulavit et factum est. Qua perlecta, fere personarum diversorum statuum duo millia mutatis coloribus se invicem inspicientes, vix proferre verbum potuere. O, nephanda cupiditas, ym[m]o o, libido nephandissima! Satis, ut opinor, pater optime, ex hiis colligere potestis, quid horum malorum origo fuerit:

Pecunie primo, dehinc imperii cupido crevit, ea quasi omnium malorum materies fuere. Namque avaricia fidem, probitatem ceteras- que bonas artes subvertit, Sed de hiis iam nimis multa, ad rem

а) Pfipsáno in margine. V textu &krtnuto: ,domini nostri imperatores". b) refferre.

144


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile