Text view
Francouzská Hussitica
Author | Augustin Neumann |
---|
Date | 1923 |
---|
Language | Czech |
---|
View options
Show: - Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
netorum solempniter valde per organum unius utriusque iuris
doctorem, qui ornatissime loquens Venetorum dominium extollens,
ad facta domini nostri pape descendit, ipsum collaudans? eciam in
hiis que iuventutis lascivia non permittit et, ut credo, nichil unquam
boni egit, quod in medium non produceretur. Tandem ad hoc
tendens), ut ob contemplacionem prefati domini Venetorum placeret
sacro concilio hunc terminum usque ad tres menses protogare, et
sperabant, ym[m]o vero affirmabant, se tantum facturos infra eun-
dem terminum adhesionem domini nostri cum sacro concilio9 eciam
simplicem afferre; quod si non eorum voluntatem in hac materia
adimplere vellet, ipsi ex parte dominii pretacti (sic) plenam promit-
tebant se facturos; et quia mos est apud sacrum concilium?) in
arduis nichil in generali congregacione terminare, nisi prius per
deputaciones masticatum fuerit et decisum fuerit, ad deputaciones
remissum est.9 Quibus sigillatim congregatis, ex parte cuiuslibet
deputacionis fuerunt dati VIII deputati episcopi et doctores qui una
cum dominis cardinalibus materiam istam post eius bonam diges-
cionem ad deputaciones refferrent; et ista deputatorum eleccio facta
fuit Mercurii, que fuit XIIII Octobris satis mane.
Supradicto vero prandio ad domum domini legati venerunt do-
minus imperator, cardinales numero sex, aliis duobus in suis do-
mibus remanentibus infirmantibus, domino videlicet Bononiensi,
S. crucis (sic). Affuerunt insuper deputati VIIII deputacionum qui
XXXII numerum complebant, affuerunt insuper (sic) ambasiatores
domini nostri pape, dominorum ducum Burgundie et Sabaudie,
necnon et Venetorum, qui ex sinu bullam trahentes producerunt
in medium, cuius copiam V[estre] p[aternitati] r[everende] trans-
mitto, qua per singulas deputaciones visa, per totum concilium
determinatum est, predictam bullam non satisfecisse concilio, quin-
ym[m]o eandem reiciendam et nullo modo recipiendam fore, tum
quia per illam dominus noster papa concilio non adherebat, sed
solum amplexabatur, quoniam amplecti, ut melius me scitis, est
amplexum trahere ad amplectentem, quod igitur papa ad se traheret
concilium, non equum racioni videtur, tum eciam et secundo ex
tenore enim bulle habetur, quod omnia hucusque facta in hoc
sacro concilio ab eius inicio contrarie aut in prejudicium domini
nostri pape aut sedis apostolice cassantur, annullantur et de medio
3) collaudens.
b) tandens.
9 consilio.
d) consilium.
e) est est.
143
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile