Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
qui natus est rex Judeorum? Vidimus stellam eius in Oriente et
venimus adorare eum" ! Post cuius complementum opcio tunc data
est nobis, ut, quando velimus, articulos nostros in medio concilii
prosequamur. Et deliberacione simul habita, die[m] Veneris que
fuit feria sexta proxima ante Anthonii, elegimus. Qua quidem die
veniente, ego primum articulum prosecutus sum, de benedicta
communione sub utraque specie et per tres dies loquendo, die
tercia finivi, scilicet secunda, que fuit proxima ante Fabiani. In
crastino alium articulum et post tercium et quartum continuerunt
domini et socii mei sic, quod in decem diebus nostros articulos
expedivimus. Post hoc doctores dispositi sunt, ut sentenciam arti-
culorum per nos positam infringant, et pridie sabbato ante Purifi-
cacionis festum doctor quidam, monachus frater Praedicatorum,
linguagii nostri, contra articulum per me positum loqui cepit. Cui
spero divinitus adiutus resistam et sua motiva infringam. Contra
secundum articulum alius, contra tercium tercius est dispositus
doctor directus, et contra quartum quartus. In Domino tamen speramus,
plene confidentes, quia Dominus dabit os nobis et sapienciam, cui
non poterint resistere adversarii nostri. Multo maius onus in meis,
quam aliorum pendet humeris. Igitur Deum pro me misero orate.
Noscat meus dilectus ,prawy hadaó,^9 nam post complecionem
per nos factam quatuor articulorum nostrorum cardinalis legatus
cepit loqui: ,Quia domini ambasiatores Bohemi iam per decem dies
auditi estis in vestris quatuor articulis, sed nos audivimus, alios
multos plures articulos in Bohemia dogmatizare, ad quos / respon-
debitis per verbum; ,Credimus* vel ,non credimus.^ Et obtulit
nobis XXVIII articulos tunc lectos et post in cedula signatos, inter
quos est primus de remanencia panis, secundus de existencia reali
in sacramento Christi corporis, de confirmacione, de extrema unccione,
de aque ad calicem mixtione, de purgatorio, de suffragiis sanctorum,
de ritu misse, de ymaginibus non adorandis etc., de ieiuniis ab ecclesia
indietis etc, Et tunc, dum articuli proponebantur, sedens in medio
concilii, cogitavi de Noskone dicens in corde meo, ,Ze jest pravy
hadaé^.? Dominus Jhesus Christus dedit graciam michi, quod pre
alis Bohemis magis me diligunt, plerique prelatorum et doctorum
pocius me audiunt, multitudo doctorum in concilio, et confluunt
plures nostri presenciam audientes.
Item rex Hungarie est in Senis et, ut percepimus, nec huc nec
illuc propter inimicorum suorum potenciam progredi valeat.
a) Orig.: ,prawii hadacz."
b) Orig: „ze gest pravii hudacz”,
! Sv. Mat. II, 2.
135