Text view
Francouzská Hussitica
Author | Augustin Neumann |
---|
Date | 1923 |
---|
Language | Czech |
---|
View options
Show: - Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
multitudinem peccatorum.“ Quid multis moramur? Credetis caris-
simo amori vera dicenti, neque enim vos fallere equum est, tanta
nos tenet generis caritas et affeccio vestri, credite nobis ex af-
fectu loquentibus, omnem eciam personalem operam et laborem
gaudenter impenderemus et utique superimpenderemus ad profectum
et gaudium fidei vestre, ad exhortandum ore et pectore omnes eo-
dem emptos precio[so] sanguine agni immaculati, fratres quos non
nimis a regni nostri et natalis soli incolis caro animo ac sinu toto
et affectu caritatis amplectimur. Voluntas siquidem cordis nostri et
iugis obsecracio apud Deum et patrem est pro ipsis in salutem ad
explecionem spei usque in finem, ac quia, obstante dierum malicia,
presenciam nostram coram exhibere non valemus, vicariis litteris
pro lingua loquentibus confidencius omnino vos ita aggredimur, sed
et caros et dilectos nostros oratores, exhibitores presencium nostra-
rum litterarum super hiis et reliquis laciori sermone, si res depostu-
lat, explicandis, demisimus ad vos omnes, quibus in mandatis de-
dimus vos vice et parte nostra vive vocis oraculo studiose omni
cum diligencia visitare et alloqui, per quos nostram amicam susci-
pite mentem, qui vos dictis affabuntur amicis. Precepimus insuper,
ut in augmentum et provocacionem Caritatis vestre, toto favore et
devote affeccionis cultu omnes vos suscipiant auxilio, si opus ita
fuerit, suble[ve]ntur, omnia dirigant. Date ergo, precamur vos, eis
largam copiam fandi ipsos pro nobis, audite loquentes, amicas aures
et devotas precibus nostris votis dictis eorum fidelibus applicate,
omnem et totam prebete credulitatis fidem indubiam qui vicaria voce
dulci vos alloquentur amore. Volumus preterea et omnes nostros
regnicolas, undecunque illuc aftluxerint, ad hanc rem totis animis
desideratissimam manus dare adiutrices, quo sic fructum adeo de-
sideratum percipere ac de tractibus et vobis omnibus prospera que-
que mereamur audire. Maneat in medio vestri Christus pacem et
veritatem habunde diffundens.
Explicit epistola Boemis missa per christianissimum regem Fran-
cie etc.
Souvéká kopie.
132
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile