1004
Francouzská Hussitica
Author | Augustin Neumann |
---|
Date | 1923 |
---|
Language | Czech |
---|
View options
Show: - Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
nata et heretica in partibus illis de novo exorta fuisset et multe
persone huic secte credidissent et adhererent, exponens ipse diabo-
lico spiritu deceptus prefatam sectam et opinionem ac eius errores
qui multi numero erant et de directo contra fidem catholicam et
sanctam matrem ecclesiam eiusque sacramenta et ministros veniebant,
tenuit et eis credidit multasque alias personas utriusque sexus et
pueros ac iuvenes in huiusmodi secta et erroribus instruxit et eos
doctrinam huiusmodi secrete tamen docuit, multos preterea libros
in vulgari Gallico scriptos quos secum habebat et in quibus pre-
fate hereses et opiniones continebantur frequenter legebat et aliis
de dicta secta prefatos libros commodabat et exponebat et du-
bia, que habebant, in eisdem libris interpretabatur; quodque post-
modum, cum ex predicatione cuiusdam fratris ordinis fratrum mi-
norum, qui contra tenentes talem sectam et opinionem predicabat,
secta ipsa detecta et manifestata pluresque illius complices, sequaces
et adherentes carceribus mancipati et eorum aliqui ignis incendio
concremati fuissent, dictus exponens timens sibi propterea mortis
periculum imminere de patria sua fugit et ad partes Alamanie se
transtulit, volens ad iufideles Hussitas sive Bohemos transire eorum-
que sectam, que utique in multis cum opinionibus, quas ipse tene-
bat, concordabat, tenere et eis tota intentione adherere, licet pro-
hibentibus viarum periculis ad ilios tandem transitum habere ne-
quiverit. Interim vero, quia de premissis suspectus publice redditus
fuit, pluries publice per edictum citatus, ut personaliter coram eius
ordinario et inquisitore heretice pravitatis compareret, ut contumax
per eundem ordinarium propterea excommunicatus et aggravatus et
ut talis publice denunciatus extitit, Cum autem, sicut eadem petitio
subiungebat, prefatus Johannes in erroribus et opinionibus huius-
modi per annos quindecim vel circa damnabiliter permanserit et ad
cor reversus ac ad sedem prefatam propterea veniens personaliter,
cupiat ad dictam ecclesiam et eiusdem fidem cum humilitate redire,
pro parte ipsius Johannis nobis fuit humiliter supplicatum, ut ipsum
ad unitatem ecclesie restituentes eum a premissis ordinaria aucto-
ritate ceterisque excommunicationum sentenciis et aliis penis contra
tales specialiter et generaliter per constitutiones et ordinationes
apostolicas inflictis quibuscumque absolvi mandare de benignitate
apostolica dignaremur. Nos igitur attendentes, quod ecclesia ipsa
nemini contrito et penitenti, vere redeunti fores misericordie claudit,
circumspectioni tue per apostolica scripta committimus et manda-
mus, quatenus, si dictus Johannes opiniones, sectam et errores pre-
missos abrenunciare et fidei ac unitati et preceptis universalis ecclesie
perpetuo et inviolabiliter stare et adherere voluerit, postquam opi-
121
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile