1004
Francouzská Hussitica
Author | Augustin Neumann |
---|
Date | 1923 |
---|
Language | Czech |
---|
View options
Show: - Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
studeat cum rege Romanorum bonam amiciciam, et si occur[r]at
mittere ad dominum regem Romanorum, senciat caute de intencione
sua et studeat sentire, si aliqui tractatus sint inter ipsum et domi-
num dalphinum. Est autem rex Romanorum dominus qui multum
ducitur per blandicias.
Item, quia honor qui Deo exhibetur, continuo fructum parit et
reddit homines non solum ipsi Deo, sed eciam hominibus gratos,
pro tanto summe videtur expediens, quod dominus dux ordinet
prelatos et doctores in bona copia in continenti ad concilium pro-
phecturos ita, quod sint de primis, nám per hoc consequetur maxi-
mam benivolenciam et a domino nostro et dominis cardinalibus et
omnibus christifidelibus, et erit causa inductiva, quod omnes male
cogitaciones, que fiunt contra ipsum, facilius dissolventur, et si
contrarium faceret, inimicos suos exaltaret et verificaret paternam
infamiam, ymo plus videretur, quod, cum maius bonum non possit
esse, quam illud quod concernit universalem ecclesiam, quoad hoc,
ut in hoc sacro concilio haberet et acquireret laudem sempiternam,
in quo concilio maxima negocia peragentur et cum hoc eciam ani-
me patris sui in tanto furore perempti amplius succurrere et per
aliqua opera pia prelatis indigenis, ut possent se ibidem substen-
tare, ministraret, eciamsi alias expensas extenuare deberet, ut hoc
faceret.
(Ultime avisetur consilium domini ducis, quia in futuro concilio
materia heresis pro parte regis Polonie et Polonorum alias intentata
creditur renovari que tangit materiam domini ducis bo[ne] me[mo-
rie]; unde super hoc est eciam cogitandum.)
Hec sunt que michi super huiusmodi requisito videntur salvo
consilio.
Koncept na papíře.
27.
SLUŽEBNÍK BURGUNDSKÉHO KANCLÉŘE MIKULÁŠE ROLI-
NI-HO Z AUTHUMA SDĚLUJE PÁNU SVÉMU POSLEDNÍ
NOVINY
[1430], prosinec 30., Brussel,
Bibliothéque Mazarine, Paris, Ms. 7688.
MAGNIFICE et insignis domine mi metuendissime! Humil[l]ima
semper recommendacione premissa. Pauca iam occurrerunt Vestre
119
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile