Text view
Francouzská Hussitica
Author | Augustin Neumann |
---|
Date | 1923 |
---|
Language | Czech |
---|
View options
Show: - Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
corpus Christi vere esse, non tamen vere et realiter dividi. Et re-
vera esset enormis error credere, quod corpus Christi in sacramento
realiter divideretur aut frangeretur et ideo glossa ordinaria in decreto
super eadem confessione dicit, quod nisi lector recte intelligat con-
fessionem Berengarii, in arcciorem incidit heresym, quam ipse, sci-
licet Berengarius. Unde eciam verum et catholicum reputamus, quod
circa hunc punctum communiter dicitur, quod Deus est sub hostia
consecrata et corpus Christi et anima eius, et quod hostia dividitur
in 3 partes et quod nullum predictorum dividitur in 3 partes, ymmo
nullum predictorum realiter dividitur. Item, quod illa 49r: corpus,
anima, sangwis Christi et Deitas non sunt Christus nec Deus, de-
claratum est supra circa tercium punctum principale. Item, quod
istud circa hunc punctum, quod accidencia visa non sunt corpus
Christi plane verum apud omnes reputamus. Item sicut in sacramento
continetur, quod tutius dici videtur propter simplices: ,Credis, hic
esse corpus Christi sub speciebus panis?* Ex determinacione ecclesie
in capitulo , Cum Marthe", de celebracione missarum et ex dictis
doctorum nostrorum racionabiliter dictum reputamus, quia veneran-
dissimum ipsum altaris sacramentum dicitur mysterium fidei, quan-
tum aliud ibi creditur, quam cernatur et aliud cernitur, quam cre-
datur. Item in instrumento dicitur, quod tanta veneracio debeatur
calici consecrato racione contenti sicut hostie consecrate. Nullus
fidelium dubitare debet, quod sub utraque specie est totus Christus,
ut declaratum est supra circa punctum primum principale de corpore
Christi. Et magister determinat hoc expresse in distinccione XI,
IV& sentenciarum, ultimo de ista dubitacione: „Utrum Christus in
sua resurreccione resumpserit totum suum sanguinem" recitat dicens
magister) Johannes unam opinionem, quod sic, aliam, quod non.
Circa quam dubitacionem dicimus secundum doctores, quod in
Christo resurrexit totum quod fuit de veritate humane nature, et
quod spectat ad decenciam, et ideo secundum Augustinum quem
ad hoc allegat in XII°, distinccione IIII dicitur de Christo, quod manet
integer tutus in celo. Sed obiciunt aliqui (dicentes) prepucium Do-
mini, dicentes, esse in terra et aliqui dicunt, se habere de sanguine
Domini. Respondet Bonaventura! circa distinccionem predictam dicens,
„quod vel prepucium non fuit de carne secundum speciem vel divina
dispensacione parum de carne secundum materiam ibi fuit, ut daretur
nobis in devocionem, sicut reliquie, ac dicendum de sanguine quia vel
aliquid fuit de veritate et illud surrexit cum Christo et est in celo
et residuum mansit. Aliqui tamen | doctores dicunt, quod circumcisi
! Opera omnia, 135.
3) Skrtnuto: ,magister de veritate humane nature, Johannes".
71
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile