EN | ES |

Text view

Francouzská Hussitica

AuthorAugustin Neumann
Date1923
LanguageCzech

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

hoc Bonaventura circa distinccionem VI tercii, guestione II magi- straliter sic distingwit: ,Composicio, umo, modo, scilicet proprie, dicitur unio aliquorum habencium mutuam inclinacionem ad consti- tucionem tercii. Et hoc modo persona Christi non est composita, quia ad hoc multa secuntur inconveniencia, scilicet quod ista persona esset mutata et imperfecta et quod essent temporaliter in sese producta et eciam, quod non communicarentur ydeomata," ! quia Christus non posset dici homo neque Deus, sicut caro non dicitur homo neque anima. Alio modo comparacio large dicitur quasi cum alio posicio ac personalis unio potest dici composicio. Et subdit Bonaventura, quod ,quia verbum composicionis in proposito est calumpniabile pro eo, quod composicionis vocabulum consuevit accipi primo modo, ideo doctores temporis presenfis sensum secunde accepcionis retinent, declinantes composicionis vocabulum^.2 Ergo reputamus probabiliter et sine errore dictum quod premissum est, scilicet, Christum non / esse compositum ex deitate et humanitate, ex quo consequenter hoc, quod circa punctum tercium premissum ultimo loco assumitur, videlicet, quod ista duo, scilicet deitas et humanitas non sunt Deus, probabile et sine errore dictum et a doctorum sentenciis non dissonum reputamus. Communiter enim doctores circa distinccionem V] tercii libri sentenciarum dicunt,3 quod natura divina et humana, scilicet deitas et humanitas non sunt Deu, set quod Deus vel Christus non sunt duo neque plura, neque due nature nec ipse nature, scilicet hec deitas et humanitas divina et humana, licet concedant, quod Christus habeat duo, scilicet naturam divinam et humanam. Sic similiter concedunt, quod Christus habeat plura et quod Christus sit plurium. Hec est concors intencio et expressa sentencia sancti Thome, Alexandri de Halis, Scoti et Roberti circa distinccionem VI tercii libri proxime allegata. Unde eciam manifestum videtur, quod sine errore dictum est, quod ista 49r in Christo: corpus, anima, sangwis et deitas non sunt Deus neque Christus. Sic recte et vere infra in ipso instrumento presentato continetur. Ad quod declarandum sic arguit Bonaventura: ,Si duo vel plura essent Deus vel Christus, quero: Quid duo? Aut due nature, aut due persone? Non due nature, quia et Christus non predicatur de natura humana, nec est natura humana, [nec]? due persone quia Christus solum una persona, per Athanasium in symbolo. Non duo tamen, sed unus est Christus. Si enim Christus essent due persone,

! Opera omnia, 75. 2 U. m.

3 Fretté, 412—473. a) Pred tím: , hec".

65

83b


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile