EN | ES |

Facsimile view

979


< Page >

10

15

188 JUS REG. MONT. LIB. III, CAP. 5.

fectu diei et noctis imstabiliter variantur,? non possumus ad viden- dum de laneis concedendis horam diei stabilem et immutabilem assignare, unde si petat aliquis conferre sibi aliquem laneum desolatum, mittant primo urburarii aut concessor unum ex juratis, qui videat prima hora diei, id est infra missam primam et missam summam, et m hora vesperarum, dummodo non sit vigilia et dies celebris; et si his duabus horis eundem laneum jam petitum in- venerit desolatum et si hoe coram urburariis aut concessore per suum juramentum fuerit protestatus: tunc primo ille laneus ipsis petentibus, si digni fuerint, concedatur, et si hoe non fecerint in fraudem suorum concolonorum. Nam multi, cum ipsos ordo tangit laborandi, insciis suis concolonis dimittunt argentifodium suum incultum et denuo ipsum ab urburariis aut concessore suscipiunt, ut per hane astuciam suos possint excludere concolonos; quam astuciam penitus reprobramus, quia fraus et dolus nulli patro- cinari debent. Quicquid autem contra dictum modum laneos con- cedendi fuerit attemptatum, ipso Jure sit irritum et inane; non enim jure nostro labores justorum impii oceupabunt.

§ 14. Proxime autem jus dicendum? de laneis conferendis eciam in camporum culturis. Si coloni ex eis meatum suum rite et racionabiliter a concessore susceperint, et ipsis sit laneus men- suratus, precipimus observari, quia? statim ipsis laneo mensurato jus lanei consecuntur.»)

r) varientur Jir. s) steht dictum; jus nostrum dictum W. t) qui Jir. u) consequitur E.



Text viewManuscript line view