EN | ES |

Facsimile view

979


< Page >

10

102 JUS REG. MOXNT. LIB. I, CAP. 12.

vol erroris, magistris moncium accusando, ut provideant, nc amplius talia committantur,

$ 6. Custodes infra? argentifodinas circa cis commissa, sicut jam dictum est do custodibus superioribus, diligentem custodiim adhibeant et cautelam maxime, ut completus numerus laborancium habeatur, ut negligentibus tantum defaleetur in precio, quantum temporis neglexerint in labore; quia secundum leges humanas tam precium quam tempus recipit divisionem. $ 7. Videant eciam, ut laboratores ad. deputata opera inittantur habiles satisque fortes, ne coloni in hac parte per aliquid defraudentur. $ 8. Neque duabus schichtis continuo permittant aliquem laborare, no con- tinuacione temporis cogatur deficere in labore. $ 9. Tenenturque omnem laborem in argentifodinis modo debito ordinare, universos operarios ad continuum laborem incitando.

$ 10. Volumus9 fabricarum custodes sicut superiores, de quibus jam. dictum est, cum omni fidelitate suum officium exercere. ct ut caveant, ne acuatoribus? qui vulgariter scherpoer8 dicuntur. ferra montana ad fabricas deferentibus a fabris, sicut consueverunt, aliqua penitus violencia inferatur, sed pauperibus ut divitibus pro utilitate moncium equaliter fabricentur. $ 11. Provideant eciam, ne carbones inutiliter consumantur, considerando diligenter, quot currus carbonum septimanis singulis in fabrica deponantur; et quod fabri, qui ad fabricandum mittuntur, ad hoc sint habiles. et experti, nullusque fabrorum per duas schichtas laborare continue permittatur. $ 12. 'TTenentur insuper custodes, omnes negligencias fabrorum suis superioribus accusare, ut tantum eis precii defalcetur, quantum debiti temporis neglexerunt.

d) intra Jir. e) ut Zus, IZ. f) acuitoribus I2; accutoribus V ; evacuatoribus Pei, Sch. g) scherffer E; scherp Pei, Sch, Jir.

§ 8. Vergl. unten § 11 u. I 18 § 3. $ 11. Vgl. oben § 8.



Text viewManuscript line view