Facsimile view
979
TT
98 JUS REG. MONT. LIB. I, CAP. 11.
Cap. 11.
De carpentariis.
$ 1. Carpentariorum usum approbamus in inontibus esse
quam plurimum opportunum. Quorum officum est, de periculo.
quod ex casu lapidum, cistarum, aut compressione moncium vel
modo posset alio quolibet imminere, cum omni ingenio sagaciter
providere, robustis firmando sustentaculis, quidquid in avgentifo-
dinis ruinosum appareat? ct caducum, ita ut periculum imminens
tani personis quam omontibus ipsorum? diligencia cvitetur, ct
omnia pro utilitate colonorum, quorum in hac parte sint oculus,
ordinent et disponent. $ 2. Sed inter cetera tamquam indaga-
toresO seduli precaventes, ne meatus jam inventi vel metallum.
ut mali homines facere consueverunt, cujusquam dolo vcl astucia
occultetur. $ 3. Debent eciam carpentarii per urburarios ad
hoc vocati interesse cwn seansoribus ad questiones confiniorum
equo judicio decidendas; nam ipsorum experiencia plurimum in
his questionibus operatur. $ 4. Juramentum autem ipsis carpen-
tariis ab urburariis statuetur, quia nolumus alicujus Jurati officialis
autonticam esse testimonium, nisi ab urburariis receperit jura-
mentum. $ 5. Omniaque displicencia debent magistris moncium
accusare; et quocienseumque per urburarios requisiti fuerint, sicut
alii officiales de omnibus moncium displicenciis meram debent
diceve. veritatem.
Cap. 11. a) apparet E. b) eorum E. c) indignatores E.