EN | ES |

Facsimile view

979


< Page >

10

15

25

200 JUS REG. MONT. LIB. III, CAT. 6.

creditorum fingit, se suas partes aut alias res obligare vel vendere, nihil agit; nuda enum et imaginaria vendicio pro non facta est. Et ideo nec alienacio ejus rei admittitur, quia plus valet, quod in veritate agitur, quam simulate concipitur.

IV. § 12. Et est alind genus acquisicionis:® conduccio et locacio; nam ad similitudinem empcionis ct vendicionis contrahitur, si contrahentes in conduccione et locacione convenerunt certa mercede statuta, quia sine mercede nulla procedit conduccio. Si itaque inter contrahentes convenerint (sic) ut quanta mercede Petrus rem locandam estimaverit, pro tanta sit locata, et. siquidem lpse, qui nominatus est, mercedem definierit: omnimode secundum ejus estimacionem merces persolvatur et res tradatur, ut ad effectum conduccio perducatur. Sin autem ile, qui nominatus est, sive noluerit mercedem sive non potuerit definire, tune pro nihilo est conduccio, quasi nulla mercede constituta, Quod jus cum locacionibus et conduccionibus nobis placuerit, non est ab- surdum et in empcionibus et vendicionibus locum habore. $ 13. Item quemadmodum in emendo ae vendendo regulariter concessum est, quod pluris sit, minoris emere, et quod minoris sit, pluris emere et ita invicem se circumseribere: magnum"? hie in locacionibus et conduccionibus locum habet. Et hoc maxime nos et nostros tangit montanos, eo quod a seculo non est auditum. tot magnas et preciosissimas locaciones et conducciones contrahi in tam modico terre spacio sicut in argentifodio nostro Chutno.9) nobis ab origine mundi celesti providencia reservato. Sed cum? natura? non habeat, ut pro meritis respondeat creatori, saltem manibus erectis in celum gracias agimus pro universis beneficiis: quia sua gracia nos creando in hoc inter cetera beneficia nos beavit, ut quasi omnia regna mundi jam auri argentique fodio exsiccataY) sola fertilis Bohemia nostris temporibus suo auro ot

r) inquisicionis E. rr) mgrm Abbrev W. t) Corr. nach W statt quod ut. u) creatura Jir. v) Ursprünglich argentique siccata; auri argen- tique siccata exsiccata (!) W.



Text viewManuscript line view