356
Transitus Beatae Mariae.
XIV.
Petrus vero dixit ad eum: Accipe palmam hane,
de manu fratris nostri Johannis, et, ingrediens civi-
tatem, invenies populum multum caecatum et annuntia
eis magnalia Dei, et quicunque crediderint in domi-
num Jesum Christum, impones palmam hane super
oculos eorum, et videbunt; qui autem non crediderint,
permanebunt caeci. Qui cum fecisset ita, invenit po-
pulum multum caecatum ita plangentem: Vae nobis,
quia similes facti sumus Sodomitis caecitate percussis.
Nil superest iam nobis, nisi ut pereamus, Cum autem
audissent verba principis loquentis, qui sanus fuerat,
crediderunt in Dominum Jesum Christum, et impo-
nente eo palmam super oculos eorum, receperunt vi-
sum. Qui(cu)nque ex eis permanentes in duritia cordis
mortui sunt. Et egressus princeps sacerdotum ad apo-
stolos, retulit palmam, referens omnia, quaecunque
facta fuerant.
XV.
Mariam autem portantes apostoli, pervenerunt
ad locum vallis Iosaphat, quem ostenderat illis Do-
minus, et posuerunt eam in monumento novo, et clau-
serunt sepulchrum. Ipsi vero sederunt ad ostium mo-
numenti, sicut mandaverat eis Dominus: et ecce su-
bito advenit dominus Iesus Christus cum magua
multitudine angelorum, magnae claritatis radio corus-
cante, et dixit apostolis: Pax vobiscum. At illi respon-
dentes dixerunt: Fiat misericordia tua, Domine, super
nos, sicut speravimus in te. Tunc salvator locutus est
eis, dicens: Antequam ascenderem ad patrem meum,
pollicitus sum vobis dicens, quod vos, qui secuti estis
me in regeneratione, cum sederit filius hominis in
sede maiestatis suae, sedebitis et vos super thronos
duodecim, indicantes duodecim tribus Israhel. Hanc
ergo ex tribubus Israhel elegi iussione patris mei, ut
inhabitarem in ea. Quid ergo vultis, ut. faciam ei?
Tune Petrus et alii apostoli dixerunt: Domine, tu
praeelegisti hane ancillam tuam fieri immaculatum
tibi thalamum, et nos famulos tuos in ministerium
tuum. Omnia ante saecula praescivisti cum patre,
cum quo tibi et spiritu sancto est una deitas, aequalis