Facsimile view
977
Incipit Transitus Beatae Mariae.
V.
Tune omnes apostoli gaudentes (super humilitate
Pauli, unanimiter consumaverunt orationem suam.
Et eum dixissent Amen, ecce subito venit beatus Jo-
hannes et indicavit eis omnia haec. Ingressi vero
apostoli domum invenerunt Mariam et salutaverunt
eam dicentes: Benedicta tu a Domino, qui fecit cae-
lum et terram. Quibus illa ait: Pax vobiscum sit,
fratres dilectissimi. Quomodo huc venistis? Qui nar-
raverunt ei, quomodo unusquisque (ex ipsis) ab spi-
ritu Dei elevati in nube et depositi ibidem advenis-
sent. Quibus illa dixit: Non me fraudavit Deus con-
Spectu vestro. Ecce ingrediar viam universae terrae,
nec dubito, quod nunc Dominus vos buc adduxerit
solatium ferendo in angustiis, quae venturae sunt mihi.
Nunc ergo deprecor vos, ut sine intermissione omnes
unanimiter vigilemus, usque in illam horam, qua Do-
minus veniet, et ego sum recessura de corpore.
VI.
Cumque circuitu consedissent, consolantes eam,
ubi triduo in Dei laudibus vacarent, ecce die tertia
cirea horam tertiam diei super omnes, qui erant in
domo illa, sopor irruit et nullus omnino vigilare po-
tuit nisi soli apostoli et tres tantummodo virgines,
quae ibidem erart. Et ecce subito advenit dominus
Jesus Christus cum magna multitudine angelorum,
et splendor magnus in Jocum illum descendit, et erant
angeli hymnum dicentes et collaudantes Dominum.
Tunc salvator locutus est dicens: Veni, preciosissima
margarita, intra receptaculum vitae aeternae.
VII.
Tunc Maria prostravit se in pavimento, adorans
Deum et dixit: Benedictum nomen gloriae tuae, do-
mine Deus meus, qui dignatus es me ancillam tuam
eligere et arcanum tuum mysterium mihi commen-
dare. Memor igitur esto mei, rex gloriae: tu enim
scis, quia in toto corde meo dilexi te et custodivi
thesaurum creditum mihi. Suscipe me itaque famulam
tuam, et libera me a potestate tenebrarum, ut nullus
Satanae impetus occurrat mihi, nec videam tetros