Facsimile view
977
112"
Conp. Anticlaud. ed. a mag. Alano de hum. nat. 349
venit in caftra). Furie igitur infernales nimio furore
furentes cum omnibus viciis et principibus tenebrarum
concilium collegerunt et dixerunt: Quid facimus, quia
hic homo multa figna facit; fi dimittimus eum, fic
omnes credunt in eum. Modo putat natura humana,
quod debeat a viciorum dominio liberari. Nonne iam
pluribus annis nobis fubieccione tributaria feruiuit,
(immo) quod eciam ius profcripcionis habemus in
eam, fed nos iura fequi pudeat, quos nil decet equi
id eft equitas; immo ftilo ferreo fculpemus noua iura
in pelle illius hominis, qui contra nos furrexit. Col-
ieeto igitur exercitu piincipes tenebrarum cum ftre-
pitu virorum exierunt de inferno et in Iherufalem
caftra metati (unt fub pilleis Iudeorum et contra vir-
tutum principem acies duxerunt. Ipfe autem vbique
circumfultus claritate virtutum de omnibus hoftibus
viriliter triumphauit. Loricam tamen corporis fui du-
riffimis ictibus hoftiliter conciderunt. Ipfe autem exuta
lorica inimicos ufque ad inferos perfecutus eft, vbi
fedes eft fathane et intrauit in domum fortis et alli- |
gauit fortem, et omnia [polia eius dirrupit et de
manu mortis liberauit populum (uum, et in regnum
[uum captiuam duxit captiuitatem; cuius regni non
erit finis in fecula feculorum Amen.
Explicit conpendium Anticlaudiam editi a ma-
giftro Alano de humana natura.
II.
Incipit Transitus Beatae Mariae.
I.
lgitur cum dominus et salvator Jesus Christus
pro totius seculi vita confixus clavis crucis penderet
in ligno, vidit circa crucem matrem (suam) stantem
et Johannem evangelistam, quem prae ceteris apo-
stolis peculiarius diligebat, eo quod ipse solus ex eis
virgo esset in corpore. Tradidit igitur ei curam sanctae
Mariae, dicens ad eum: Ecce mater tua; et ad ipsam
inquiens: Ecce filius tuus. Ex illa hora sancta Dei
genitrix in Johannis cura specialius permansit, quam-
diu vitae istius incolatum transegit. Et dum apostoli
mundım suis sortibus in praedicatione sumpsissent,