190 1509.
Nam cum (ut nunc res se habet) adversus religionem vel falso omnia blate-
rare liceat, et de his, qui foenum in cornu habent, ne mutire quidem tutum
sit, mavis*) de diva Agnete quam de procerum nostrorum moribus ad me
scribere. Gaudeo hoc ingenio tuo; reperisti enim artem, gua et mihi satis-
faceres et neminem, si forte literae tuae interceptae essent, offenderes. Facito
solum, ut perseveres. Malo enim te quacunque de re scribere quam mutum
esse, tametsi ipso quoque opusculo, quod ad me misisti, vehementer sum
delectatus. Continet enim multa pietatis virtutisque exempla et quae ad mores
corrigendos instituendamque vitam plurimum conferunt. Atque utinam foeminae
nostrae sanctam hanc virginem potius sequerentur, quam luxu fastuque et
virili interdum impudentia insolescerent. Sed forsitan ubi mares divum Vence-
slaum imitati fuerint, foeminae quoque ea, quae suarum partium erunt, non
omittent, Quod scribis, ut hymnum sapphico carmine in eandem divam con-
ficiam, geram voluntati tuae morem, ubi otium nactus fuero. Vale. Ex Has-
sensteyn 21 Decembris anno Domini 1509.
Mitis má při listu tomto rok 1509, poněvadž tenkrát nový rok počínal se 25. pros.
Že vročení naše správné jest, dokazuje list následující, jehož obsah svědčí, že napsán na
počátku r. 1509; a v listě tomto posílá Bohuslav Janovi hymnus k sv. Anežce, který v listě
našem jemu byl slibil. Slovy »virilis impudentia feminarum nostrarum« naráží se zajisté
na srdnatost Marty z Boskovic (srovn. list 156).
164.
Bohuslav Janovi z Pibry.
Z Hasisteina (1509) — 24. ledna. Vyslovuje lítost svou nad událostmi Pražskými,
1 Кага nevlastenecké rozbroje a pánovitost správců zemských. Proto prý nechodí na sněmy.
Podává zprávu o dobytí Portugalského města Arzilly v Africe, a posílá hymnus k sv. Anežce.
(Luc. 152, Vinařický 103.)
Joanni suo de Pibra s. p. d. Etsi multa de rebus Pragensibus ab his,
qui ad me identidem divertunt, audivi, ea tamen omnia epistolarum, quae
ad me misisti, exemplaria clarius manifestiusque explicant, factumque est, ut
inter legendum delectarer simul et dolerem. Nam quae cognovisse iucundum
fuit, accidisse tamen ea dolorem molestiamque mihi attulit. Vereor enim, si
ignis hic vires ceperit, et occulta procerum nostrorum odia in apertam sedi-
tionem eruperint, ne totam secum provinciam in praeceps trahant, et, ut ille
ait, dum delirant reges, Achivi plectantur. Neque enim post simultates huius-
modi atque dissensiones aliud quam bella, caedes, vastitates, rapinas et caetera,
quae perversos depravatosque mores consequuntur, expectare convenit. Prae-
clare quidem omnes loquimur, laudamus iustitiam, praedicamus fidem pro-
bitatemque, innocentiam in coelum ferimus, leges et aequitatem semper in ore
habemus, idque adeo magnificis verbis testamur, ut patronos reipublicae di-
ceres: sed nescio quomodo, dum omnes optamus Catones videri, magna ex
*) Mitis vytiskl magis.