1506. 157
admodum tibi tantum facultatum est, ut sine me honeste vitam ducere possis
(quod ego non solum confiteor, sed etiam ex animo gaudeo): ita mihi Dei
benignitate licet exigua munuscula sine detrimento rei familiaris amicis imper-
tiri. l'ient tamen omnia, ubi primum occasio dabitur, ex sententia arbitrioque
tuo. Malo enim apud ignaros rerum minus liberalis videri, quam amicum, quem
plus omnibus amo, offendere. De re literaria nihil aliud, quod scribam, habeo,
nisi ut tuo more agas. Quanquam enim hoc tempore quaedam ad me misisti,
quae prius quoque miseras, malo tamen te in hanc partem peccare, quam in
libris coómendis plus iusto timidiorem esse etc. Cupio a te opera Augustini,
quae nuper ad me simul impressa esse scripsisti, item Suidam graecum. Vale.
Datae Hassensieynae ultima Aprilis.
Dárky Bohuslavovi zaslané týkaly se strojnictví hodinového, jak z následujících omluv
pisatelových vysvítá. Srovn. list 121. Děl Augustinových míněno nejspíš vydání Pařížské
z r. 1502: Augustini opuscula coimpressa. O slovník fecky Suidüv Zádáno jiZ v listé 121.
124.
Bohuslav Janovi z Pibry.
Z Hasisteina (1506) — 30. května. Schvaluje úmysl jeho, ale posel se mu nelíbí, jejž
míní Jan k muži tak vznešenému vyslati, zejmena protože posel není katolík. Radí, aby
vyhledal si jiného. Také darování syrečků neschvaluje. Oznamuje, že věc Pibrovu svěřil
k jednání strýci Jiříkovi z Gutšteina, který chtěl jíti ke králi římskému; avšak král tento
prý najednou zdvihá válku proti Vladislavovi, Rád by se dověděl proč. (Luc. 112.)
Joanni de Pibra etc. s. p. d. Consilia tua praesentia mihi probantur, et, ut
aperte dicam, quae sentio, prioribus longe meliora sunt: nuncius tamen dis-
plicet. Neque enim is est, ut in re tanta et ad hominem tanti nominis abs te
honeste mitti possit; neque est, quod te movere debeat, si prima fronte nescio
quid magnum polliceri videtur, quoniam loquacior interdum est, quam oporteat:
adsunt et aliae causae, quarum vel illa potissima est, quod eius sectae homines
in ditione episcopi Herbipolensis, qui hoc tempore princeps familiae vestrae
est, parum accepti sunt. Itaque, si res integra tibi est, tutius arbitror mutare
institutum, quando non desunt homines, quorum opera in huiusmodi negotio
commodius uti possis. Quod autem me in literis, quas ad fratrem proxime
dedisti, caseorum iudicem constituis, scito in Franconia (pace patriae dixerim)
meliores caseos nostris haberi. Quamobrem abstinendum a talibus muneribus
censeo, ne tibi contingat, quod Grecensibus nostris, qui dum nuper ad regias
nuptias Budae similia munera offerunt, ludibrio a Pannoniis habiti sunt. Avun-
culus meus dominus Georgius de Gutensteyn profecturus erat ad regem Roma-
norum: huic causam tuam non vulgaribus verbis commisi, neque ille dubitavit
omnem operam diligentiamque suam mihi tibique quam liberalissime polliceri,
Sperabamque aliquid effecturum, quod instituto nostro conduceret; sed nescio
quae nova monstra interim exorta sunt, de quibus cupio abs te latius aperti-
usque edoceri. Multi enim simulari haec putant ad Pannonios in officio conti-
nendos. Quodsi Augustus principem nostrum spe pacis concordiaeque tamdiu
ludificatum subito minime simulatis armis aggressus est, nihil aliud habeo,