128 1501.
caeteri per ambitionem tendunt. Stipes sola minor est, quam ut mihi sufficere
possit: hanc precor augeri. Ut enim meum est nihil eorum, quae Maiestas Tua
imperet, recusare: ita Maiestatis Tuae consulere mihi curareque, ut cum honore
in aula Tua versari possim. Neque ego nunc aliquid magnum inconsuetumque
cupio, sed ad memoratam summam ducentos aureos adiici peto. Id si impe-
travero, satisfactum mihi hoc tempore erit, et rebus meis a Maiestate Tua
optime provisum arbitrabor. Sin autem, quae opto, maiora sunt, quam admitti
debeant, faciam quaecunque dominus meus Rex iubebit, cui me totum com-
mendo atque dedo. Vale. Septembris XVI.
80.
Bohuslav Janovi z Selnberka.
(1501) — 16. zárí. Dékuje za zásluhy jeho o své povýšení, ale žádá, bude-li možná za
služné vyšší hledě k svým potřebám a vylohám. (Luc. 350.)
Joanni Sselnbergio cancellario r. Boh. s. p d. Quae mecum Pragae nomine
regio locutus es, ea intellexi; sed quoniam nova insperataque mihi crant, non potui
tum*) commode respondere. Nunc autem accipe, quid sentiam. Probatur mihi
magnopere, quod ad id provocor, quod caeteri ambiunt, probatur item bene-
volentia tua et studium, quo in me ornando extollendoque usus cs utcrisque:
stipes tamen ipsa vulgaris est minorque, quam sumptibus meis sufficere possit.
Nollem quidem vendicare mihi id, quod non merui, aut quippiam praeter
aequum optare. Caeterum ut meum est parere, ita regium dare operam, ut
cum dignitate in curia vitam ducere possim. Quamobrem precor, ut his in-
commodis opem feras curesque, ut ad priorem summam mihi ducenti aurci
decernantur. Erit quidem et id parum, si ad ea, quae expensurus sum, con-
feretur, sufficiet tamen mihi impraesentia; interimque alar spe, quae si me
fallet, iucundum tamen erit honesta conditione in numero aulicorum fuisse.
Vale. Septembris XVI.
90.
Bohuslav Konradu Celtesovi.
(1501) — 26. zárí. D&ékuje za přátelský list, jakož za přízeň sobě ode dávna osvědčo-
vanou. Chválí humanistické snahy Konradovy a těší se na slíbenou sobě návštěvu. Odpo-
ručeného Pirkheimera mezi přátely své rád přijímá, a pozdravuje humanisty Normberské.
(Luc. 830.)
Suo Conrado Celti s. p. d. Redditae sunt mihi tandem literac abs te,
Conrade, non solum elegantes sed etiam amicae. Tacnisti enim longo tempore
putabamque te ranam Seriphiam, sed picam impraesentia agnosco. Gratum id
*) Cti tunc.