1500. 111
72.
Bohuslav Janu Slechtovi.
Z Prahy (1500) — 15. července. Upomíná o knihy, které mu slíbil opatřiti Šlechta.
O přijetí místa při dvoře že teprv se bude s to vysloviti, až uslyší podmínky. O vítězstvích
francouzských v Italii a o obtížném stavu republiky Benátské naproti Turkům. (Nova epist.
app. 21.)
Joanni Sslechtae s. d. Erexisti me, Sslechta suavissime, in spem nonnul-
lorum voluminum: ea a te hactenus frustra expectavi; neque tamen id tibi
tribuo sed occupationibus tuis, quibus dum implicitus es, ad nostratia haec
semper declinare vix fortasse potes. Neque etiam aequum esset te a negotiis
reipublicae abduci et literariae meae voluptati morem gerere. Caeterüm nisi
aliquando provinciam non tam a me iniunctam quam a te sponte susceptam
diligenter obiveris, putabo Joannem Sslechtam priscam erga Bohuslaum bene-
volentiam exuisse aut saltem remisisse Quae ad me per Henricum scripsisti,
ea huiusmodi sunt, ut tum tibi respondere possim, quum conditiones, quibus
in numcrum aulicorum adscribendus sim, intellexero: audio enim nescio quos
rumusculos, et tua Augustinique consilia evanuisse fere certus sum: unde fit,
ut in praesentia subdubitem, quid potissimum e re mea sit. Tumultus Italiae
et Insubrium clades apud vos vulgatas arbitror: ego certe his ita afficior, ut
vel uno hoc exemplo edoctus mihi videar, quantum terrenae felicitati confi-
dendum sit. Neque tamen Gallus praesenti fortuna contentus est, sed Flam-
miniae, Aemiliae, quin imo pene toti Italiae imminet, regemque Apuliae eo,
ut fama est, redegit, ut tributum pendat. Veneti etsi imperium suum maximis
classibus exercitibusque muniverunt, vix tamen Turcarum vires toleraturi pu-
tantur, nisi nostri quoque reges potentissimum hostem bello implicuerint: et
Creta Cyprusque in tanto, quanto nunquam antea, periculo sunt. Vale, et
Augustinum, Georgium, Nicolaum, imo totam tuam domum salvere iube. Datae
Pragae 15. Julii.
Porážka Milánských udála se po jaru 1500, a vévoda Ludvík Sforza zajat od Francouzů.
Odtud vročení. O pozdravených na konci srovn. poznámku k listu 68.
13.
Bohuslav Jeronymu Balbovi.
1500 — 30. září. Píše, aby mu poslal bez ostychu spis básnický na poctu jeho složený,
poněvadž nyní do Prahy piijiti nemůže. (Luc. 76.)
Hieronymo Balbo s. p. d. Ain' tandem, Balbe, finivisse te libellum, guem
auspicio nostro inchoaveras, negue absolvisse? Agnosco profecto acumen tuum
et ingenium artificis laudo. Nam et Apelles Polycletusgue ita sua opera in-
scribebant (non minus fortasse caute guam feliciter), negue idcirco apud posteros
sua laude frustrati sunt. Cave autem, ne tibi eveniat, quod cuidam ex ea co-
horte, qui e tabula manum tollere nesciebat. Ego quidem non vereor, ne parum
elaborata, tersa limataque sint, quae Balbum auctorem habuerunt. Nam quod