EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

1499. 107

68. Bohuslav Janu Šlechtovi.

(1499) 30. července. Děkuje za zprávy o věcech uherských sobě podané. Vytýká králi přílišnou mírnost naproti bouřlivým poddaným, a co v Čechách o nastávající válce turecké smýšlejí. Žádá za navrácení latinského rukopisu, který byl královské bibliothéce Budínské zapůjčil, a za knihy vůbec, jež bude moci Šlechta proň sehnati. Na konci zmínka o vpádu tureckém k samým Benátkám. (Nova epist. app. 150.)

Joanni Sslechtae s. d. Literas tuas iampridem magno desiderio expectatas tandem accepi, mirificeque his delectatus sum. Continebant nempe pleraque et iucunda et memoratu digna, quaeque scire operae precium esset. Feci autem huius voluptatis meae multos participes, qui, velut ingenio suo omnia accipiunt, ita varie affecti sunt. Cupiunt quidem omnes regem et rempublicam salvam esse: sed tamen hanc mansuetudinem nulla prorsus severitate temperatam in populo tam feroci atque indomito parum probant, et nihil aliud quam nutri- mentum quoddam popularis insolentiae atque temeritatis esse aiunt. Quodsi Bohemia etiam Pannoniorum exempla secuta tumultuari coeperit, vix putant futuros, quorum ope dignitatem reipublicae commode tueri possimus. De Turcis quoque diversa sanciunt:*) hi enim, quae scribis, in pectus admittunt et pestem tantam, antequam in viscera nostra altius serpat, totis viribus arcendam censent; alii autem praeludium id esse cuiusdam tragoediae arbitrantur, quae rursus ad aurum a provincialibus eliciendum fingitur. Quid plura? Quot capita tot sen- tentiae, ut interdum vix Democritus ad ridendum sufficeret. Quod valetudo mea tibi curae est, laetor; facis enim ea, quae tuis conveniunt moribus et nostra amicitia digna sunt. Ego vero valeo et literis, quantum per rem familia- rem licet, incumbo; publica enim vix attingo; id quam recte a me fat, nescio: magnos tamen instituti mei authores habeo, qui ad rempublicam malis consuetudinibus depravatam prudenti minime accedendum existimant. Quodsi item omnia tua fortunata sunt, magnopere gaudeo. Meretur enim id non solum virtus tua et totius vitae integritas sed humanitas quoque et benevolentia, qua me, dum Budae essem, excepisti: cui ego quoniam nulla ex parte refero gratiam, vehementer angor. Caeterum tuum est metiri me affectu et imitari Socratem, qui Aeschinis animum pluris quam aliorum munera existimavit: si quid tamen in nobis curae, laboris industriaeque est, ea omnia tibi quam fidentissime polliceri potes. Rem literariam ut cures, maiorem in modum rogo: in hoc enim diverticulo inprimis mens mea conquiescit, et libris quam gemmis abundare non tantum utilius sed etiam honestius arbitror; neque ullas im- pensas pertimescere velim, sicubi quid saltem nostris studiis dignum sese ob- tulerit. Regia bibliotheca mihi latinum codicem debet: hanc quoque provinciam, quando iam semel frontem perfricui, tibi committo. Quodsi graecum quippiam situ pulvereque fortassis hoc tempore squallens in usum nostrum erui poterit, et »sublimi feriam sidera vertice,« et me ex culice elephantem factum putabo. Vale, optime mi Sslechta, et quoties occupationes tuae patientur, ad me de rebus Pannonicis scribe. Augustinum, Georgium, Nicolaum et totam domum

*) Snad sentiunt.



Text viewManuscript line view