1489. 23
gua latus domini transverberatum est, et plerague alia eius generis, guae demum
rebus perturbatis per Sigismundum Caesarem Nurenbergam translata sunt.
Vetus Praga nulli urbium inferior, sive salubritatem coeli et eorum, quae ad
victum pertinent, copiam inspicis, sive multitudinem populi et aedificiorum
ornatum: est praetorium dignum, in quo tantus senatus de republica consultet.
Est collegium Karoli, singularis excellentiae domus, est aedes divae Virginis,
quam Laetam Curiam nominant. Neque tamen templum divi Jacobi et ceteras
ecclesias, quae hoc tempore extant, contemnere oportet; nam magnam earum
partem ex ruinis solum cognoscimus. Annis enim abhinc septuaginta inter
cetera mala haec quoque pestis apud nos ZiZka, ut ferunt, auctore inolevit,
ut ecclesiae passim impune vastarentur, tamquam stultum esset maiestatem
dei, quae coelum terramque replet, templi parietibus includere. Sunt multa
etiam publica privataque aedificia memoratu digna, quae referre superfluum
est. Aeneas Sylvius, omnis historiae unice curiosus, in libris, quos de rebus
nostris composuit, negat Pragam Florentiae cedere, cuius testimonium utpote
Itali eo gravius esse debet, quod id genus hominum in gloriam sui effusissimum
est. Veterem Pragam minor iungit pons e quadrato factus lapide et duabus
turribus, quarum quaelibet unam fluminis ripam occupat, conspicuus. Minor
Praga memoria mea ruinis universa deformis erat, cives ob inopiam foedidas *)
exercebant artes, iamque eo ferme pervenerat, ut vix nomen civitatis retineret ;
ceterum nunc sub rege Wladislao aliquantum se erigunt neque dubito, si res
rursus innovatae non fuerint, quin brevi tempore et aedificiis et civium prae-
stantia clara illustrisque futura sit. Minori Pragae arx Pragensis imminet, in-
signis illo longe lateque memorabili divi Viti templo, in quo cum multa sanc-
torum corpora reconduntur, tum divi Venceslai, qui primus tantae molis funda-
menta iecit. Huius ecclesiae pontifices ultra metropoliticum decus etiam legati
munere fungebantur. Exstat in eadem arce nobile Karoli opus sacellum Omnium
Sanctorum multis, ut perhibent, periuriis infame; coenobium quoque virginum
divo Georgio dicatum, quod Wiratislaus, divi Venceslai pater, condidisse tra-
ditur. Regia quoque ipsa, quae cum olim insignibus structuris conspicua esset,
postea ut omnia in terris caduca tota ferme vetustaté collapsa est. Sed Wladi-
slaus rex eam muro, fossis et aggere mirae magnitudinis cinxit, extruit prae-
terea quottidie secto saxo, picturis ornat et tanto sumptu atque inpendio
aedificat, ut intra paucos annos cum praestantissimis Europae opibus certatura
videatur. Et Pragae quidem situs ita se habet. Plebs autem ipsa ventri uni-
versa servit, neque quicquam in rebus humanis cibo et potu expetibilius iudicat ;
frugi et in victu parcum esse in probris habent; nullum precium magnum
videtur, si quid venale est, quod gulam delectat. Ebrietatis exiguus pudor;
palam et in plateis compotant, et quotiens unus in manus poculum sumit,
totiens et alii Quam consuetudinem Rudericus Burgensis episcopus et concilii
Basiliensis legatus facete irrisit, mirari se dicens naturam nostrorum hominum,
quod uno sitiente omnes sitirent. Inter potandum tempus sermonibus terunt
et fabulae, quae in Italia in tonstrinis, hic in cauponiis narrantur. Unusquisque,
quod sibi verisimile videtur, refert, et ut talium hominum mos est, quae ipsi
*) Pr. sordidas.