EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

22 1489.

21. Bohuslav Kristianu Pedíkovi.

(1489.) Vypisuje polohu města Prahy a líčí mravy obyvatelstva i připojuje přehled dějin českých za posledních sto let. (Cornova str. 457 podle dvou rukop. Vídeňských; rkp. Klement. I. D. 3, fol. 15 - 22, Vinařický 58:

Bohuslaus de Lobkowicz Christiano suo Pedik !) s. p. d. Situm Pragae et incolentium mores ad te scribere institui, urbis magnae et olim inter civi- tates Germaniae imprimis clarae. Libussa hanc condidit, tanta apud nostros quanta Carmentis apud Romanos; neque enim ceteris populis vetustas nostra fabulis cedit. Universa in tres dividitur partes, quas veterem, novam et mi- norem Pragam adpellant. Minor a tribus lateribus collibus, ut plurimum vitibus consitis, cingitur, in quorum uno arx, regum nostrorum hoc tempore sedes, ?) sita est; orientalem partem Moultavia adluit, amnis in nostris gentibus cele- bratus. Fertur hic primum praeceps in septemtrionem, deinde flexus in ortum veteris Pragae duo latera ambit et apud Melnicum, sedecim ferme milibus ?) a Praga, Albi miscetur. Orientem veteris Pragae planities excipit. Id, quod restat, nova Praga habet, quae meridiem versus per ripam fluminis usque Wissegradum in longitudinem protenditur; latera eius hinc collis hinc Multävia claudit. Wissegradum celebris olim arx erat et inter decora regni nostri me- morabilis. Primyslaus eam condidit, sed ut tum res ferebant, neque quod aetas nostra admirari possit. Ceterum Wratislaus, qui primus ex principibus nostris ad regni culmen provectus est, Wissegradum et valido muro cinxit et pul- cherrimis aedibus exornavit; neque contentus eo, templum quoque divi Petri eo loco aedificavit atque adeo magnifice dotavit, ut ex proventibus cius tre- centi sacerdotes unusquisque pro dignitate sua honeste ali et vestiri potuerint. Regibus Wratislaum secutis omnibus ferme haec arx sedes erat, novissime autem sub Sigismundo rege, qui Romano quoque praefuit imperio, secta, quae Wiclefistarum adpellatur, tum primum consurgente a Pragensibus, quod in fide Sigismundi permaneret, acerrime oppugnata est. Quumque Sigismundus obsessis auxilium laturus cum ingentibus copiis advenisset, Pragensibus in se praeter spem irruentibus trepidus aufugit multis prius milibus suorum inter- fectis; ita arx ipsa in potestatem Pragensium facta est et funditus deleta. Exstat non procul inde divi Pancratii sacellum, in quo corpora nonnullorum procerum, qui in eo proelio ceciderunt, requiescunt. Wissegradum nova Praga sequitur, olim veteris Pragae suburbium; sed Carolus rex eam moenibus cinxit et civitatis nomen habere iussit, multaque privileg a et immunitates incolis eius contulit, coenobia praeterea sancti Caroli, sanctae Catherinae erexit et id, quod Sclavorum vocant, nonnullaque alia, quae civitati novae non parum ornamenti adferebant; sed haec omnia aetate nostra magna ex parte diruta sunt. Apud sacrarium Corporis Christi Karolo regnante ostendebatur lancea,

!, Cornova četl chybně: perdilecto. ?) Pr. toto slovo vynechává. *) Pr. doplňuje passuum.



Text viewManuscript line view