56 Desky dvorské král. Českého:
Berka de Dube et de Costelcze et Wilhelmus de Ylburg,* iudicantes Buryani actoris
predicti stánie et Johannis Slama citati nestánie, invenerunt pro iure, guod actor
debet ius ducere. Et beneficiarii curie iuxta invencionem dominorum baronum et
actoris querimoniam eidem Buryano actori contra Johannem Slama citatum dede-
runt pro iure obtento. Dedit memoriales.
Secunda feria ante Gregorii [8. b/ezna] anno etc. LVI data est littera moni-
cionis quatuordecim dierum ad Johannem Slama citatum, ut cum Buryano de Wal-
deka et de Litnie amicabiliter componat super iure obtento et adiudicato. Executor
Zdenko de Chrastu, qui personaliter recognovit se, quod eundem Johannem Slama
monuit. Hynko ze Wlenecz et » omagiales regii, fideiusserunt pro Buryano
de Waldeka actore, quia iuste ducit ius po právu.
Item a. d. MCCCCLVI feria III ante festum Annuncciacionis Marie [24. brezna]
Buryanus de Waldeka et de Litnie actor predictus in et super bona et hereditates
Johannis Slama citati, videlicet in villa Suchomaslech curiam arature, in qua idem
Slama residet, cum curiis rusticalibus ibidem, in quibus resident Krzizek kovář,
Jan dictus Nowak, Gira, Tomicze, Herzmann, Beran krémar, Mach, Janek dictus Czilich,
curie rusticales deserte Blazkowsky, Gilkow, et curia deserta, qua locavit colonum
dictum Neruod, dědiny kteréž prikupil, dicte Hrbowy et Makowezowy, cum censibus,
agris cultis et incultis, pratis, silvis, rivis, pascuis, montibus, vallibus, collibus, pis-
cinis, una nade vsí, secunda pode vsi, 3% pod Klukem, 4* za domem, 5* nad tiem,
6% malý, 7* před vraty malý, a na Makovcov6 haltef et omni libertate ac dominio
ad ea pertinente, de pratis, curiis Tusticalibus, in quibus resident Petrus dictus
Kutsky et Hrbowa, que non sunt ipsius Slame, in m” et L marcis argenti iuris ob-
tenti et adiudicati per Valentinum nunccium et camerarium beneficiariorum ad hoc
missum et specialiter deputatum inductus est auctoritate tocius beneficii pleno iure
et beneficio tantumdem, sine tamen preiudicio iuris regii omagialis, presentibus
nuncciis actoris, videlicet Bohuslao de Karziezku et Jacobo dicto Wlczecz de Wi-
narzicz et Wrssone familiare ipsius Slame. Relacio eiusdem camerarii.
Item a. d. MCCCCLVI feria VI in die s. Georgii [23. dubna] Buryanus de Waldeka
et de Litnye actor protestatus est coram beneficiariis curie, quod omne ius suum,
quodcumque habet virtute prenominate citacionis et iuris obtenti et inducti ad bona
et hereditates in Suchomaslech Johannis Slama citati, iuxta amicabilem concordiam
inter ipsos habitam dimisit et dimittit eidem Johanni Slama plene et in toto, pro-
mittens pro se, Johanne fratre suo et heredibus ipsorum predictum Johannem Slama
Sive heredes ipsius pro iure prefate citacionis non monere nec inquietare amplius
perpetue et in evum. Quodsi moneret seu inquietaret per se vel alium quemcumque,"
extunc nullum ius, spirituale sive seculare, ipsis poterit et debet suffragari. Actum
a. d. MCCCCLVI feria VI in die s. Georgii [23. dubna].
Vide ulterius continuacionem libro arbitracionum seu obligacionum B X:
Johannes Slama etc?