EN | ES |

Facsimile view

838


< Page >

392 Desky dvorské král. Českého:

pratis, rivis et omni libertate ad ea pertinente ipsius Nicolai in XXX marcis argenti, et ipsius Margarethe in XX^ marcis argenti et beneficio tantum, obtentis/ ut per- mittitur, pleno iure. Relacio eiusdem beneficiarii et notarii.

Gessyn de Gessyna cocus regius fideiussit pro actore, quia iuste ducit ius.

Item anno eodem ut supra feria VI post Lamperti [18. zd7í 1416] actor cum Martino notario predicto dominatus est in hereditatibus citatorum, in induccione contentis, obtentis et inductis, ut premittitur, pleno iure. Relacio eiusdem.

Sigismundus, Fidlari filius de Wssietat, fideiussit pro actore, quia iuste ducit ius.

Item a. d. MCCCCXVII/ feria VI ante festum s. Philippi et Jacobi [30. dubna] Petrus actor predictus cum Martino notario dominatus est in hereditatibus predictis citatorum^ in induccione contentis, obtentis, inductis et dominatis, ut premittitur pleno iure* et abegit et recepit in censu s. Georgii quinque vaccas cum thauro et unum equum; que estimata et taxata sunt per eundem Martinum sibi Petro per me- dium et beneficio tantum in VII sexagenis gr. pleno iure, de quibus ipse Petrus dedit pro iure dominandi quinque fertones et pro expensis tres fertones. Relacio eiusdem notarii.

Martinus Stassoweez de Newosedl fideiussit pro aetore, quia iuste ducit ius.

A. d. MCCCCXVII feria IIII ante Martini [10. listopadu] Petrus actor predictus cum Martino notario dominatus est in hereditatibus predictis citatorum, in induccione contentis, obtentis et inductis et dominatis, ut premittitur pleno iure, set nichil dominando recepit.

Item a. d. MCCCCXVIII sabbato post festum Tiburcii [16. dubna] Martinus nota- rius tabularum curie regalis missus ex parte tocius beneficii curie cum Johanne, nunccio beneficii curie, in Panossiem Vgezdie taxavit mediam euriam arature servilem, iure predicto obtentam, inductam et trina vice, ut prefertur, dominatam, ad verum ius hereditarium et servile Petro, actori predicto, et suis heredibus in quinquaginta sexagenis gr. et beneficio tantum, racione culparum et emendarum beneficiariorum. Et mox predictus Petrus actor cum predicto Martino et nunecio superhabundantim! pfés právo, dominatus est in hereditatibus predictis, obtentis, inductis, ter dominatis et taxatis pleno iure. Acetum a. d. MCCCCXVIII die quibus supra [16. dubna]. Ad rela- cionem predicti Martini notarii et omnium beneficiariorum.

Item Sezema viceiudex ceterique beneficiarii tabularum curie minores protestati sunt coram servilibus iudieio presidentibus, quod mediam porcionem iuris obtenti predicte curie eis inductam, dominatam et taxatam, ut premittitur, vendiderunt Petro actori predicto pro decem sexagenis gr. integre persolutis et ei de dicta hereditate in eodem iure hereditarie condescenderunt. Actum anno quo supra sabbato die ante festum s. Philippi et Jacobi [30. dubna 1418).

Data est littera tuicionis in Hradek castrum.

Petrus, actor predictus," protestatus coram beneficiariis curie, quod omne ius suum predictum, obtentum, inductum, ter dominatum et taxatum, de bona voluntate



Text viewManuscript line view