EN | ES |

Facsimile view

833


< Page >

500

210

515

De sagittario, capricorno, aquario, v. 476. 515 125

De natis.

NXnezar: lnfans natus sub capricorno ent su- lubre consilium dans, simplex et 1ustus iudex, mo- rosus iu omnibus actibus suis. Architenens, aries, leo prima triplicitas sunt;

Efficiunt thaurus, capricornus, virgo secundam. Urna cum geminis et libra triplicitas sunt Tercia, sed pisces et cancer, scorpio quarta.

Tgnea. prima datur, terrena 23 probatur, 'Tercia saguinea dicatur, aquatica quarta.

Vult capricornus eis faciem curvam dare natis, lersonam gracilem longam, cervicemque fortem Dando pedes longos oculos variosque profundos,

Et collum longum, mentum pendens quoque strictum.

De gestu.

Pectore parvus erit, qui mores discere querit, quidquid incipit, non cito finit

Fetidus et tardus, studiosus, iustus, honestus,

Simplex, non audax, 1n consilio mage verax,

Corpore non castus, datur huic fastus quoque pastu».

De luna eius.

Luna nocct genibus, quam sustulit capricornus: intret aquas semper cicius, curabitur eger; Fundamenta ruunt, cuncti fruges bene vendunt, Uxorem sperne, venari corpore cerne.

XXII. De aquarxio.

Aquarius est signum occidentale aercum, fixum, femineum, nocturnum, succedens angulo terre. Jn Februo fusis dominatur aquarius undis Dissolvi glaciem fundique fluenta per orbem. Saguineum signum fit aquarius occidiosum, Femineum, fixum, nocturnum, valde benignum, disponit Crura regens dat iter placidum bona per loca semper. In fano stellas dat aquarius octoque denas

De puero.

Dicit X1bidus. Infans patus sub aquano in lanuario erit luxuriosus, iocator, versutus of insta- bilis.

Personam plenam dat aquarius undique natam,

In facie pulcram, membris spissam simul albam,

Obliquos oculos, flavos, rarosque capillos Statuxc Et mediocre latus, non rectus pes, bonus, albus.



Text viewManuscript line view