EN | ES |

Facsimile view

821


< Page >

2 roku 1398. 539

aduocaciis, pcnis, multis de iudicio, prouentibus, iuribus, iurisdicionibus altis et bassis, libertatibus, mero dominio, nec non vasallis, feudis ad prenominata bona per- tinentibus, iudicibus, ciuibus, opidanis, rusticis, incolis, villanis, agricultoribus et in- habitatoribus vniuersis, nihil nobis omnino, hominibus et successoribus nostris, mar- chionibus Morauie, iuris proprietatis vel dominii in bonis huiusmodi reseruando, iuribus patronatus ecclesiarum, metis, limitibus, gadibus, graniciis, terminis, circum- ferenciis, appendenciis et omnibus ac singulis pertinenciis suis, nullo penitus excepto, quibuscumque possint seu valeant specialibus vocabulis designari, sicut hec omnia nos et genitor noster, felicis memorie illustris princeps dominus Johannes, marchio Morauie, tenuimus et possedimus a temporibus retroactis.

Dantes et tradentes prefatis Erhardo, heredibus et successoribus suis corpo- ralem possessionem vel quasi proprietatem et dominium omnium predictorum; trans- ferentes in eos omne ius, proprietatem et dominium, que nobis competebant seu competere poterant quomodolibet in premissis, per sepedictum Erhardum, heredes et successores suos omnia predicta bona vniuersa et singula, quemadmodum sunt supe- rius lucide et specifice expressata, tenenda, habenda, vtenda, fruenda, perpetuis tem- poribus possidenda et in usus quoscumque prout hereditaria et propria quocumque- modo, quocienscumque et quandocumque placuerit, vendicione, donacione, permutacione iuxta voluntatis arbitrium conuertenda.

Et ut prefato Erhardo, heredibus ac successoribus suis quoad hereditariam proprietatem et propriam hereditatem iuxta laudabilem antiquatis temporibus obser- uatam patrie consuetudinem satisfiat, vobis camerario, czudario ac notario supremis czude Olomuczensis, nostris fidelibus et dilectis, qui nunc estis vel pro tempore fu- eritis, seriose sub obtentu nostre gracie districte iniungimus et mandamus, quatenus prefata bona vniuersa et singula, castrum, ciuitatem et villas de verbo ad verbum, prout lucidius superius expressantur, tabulis terre, dum in primo colloquio domino- rum aperte fuerint, supradicto Erhardo, heredibus et successoribus suis absque con- tradiecione qualibet, dum per ipsos vel eorum aliquem requisiti fueritis, iuxta te- norem presencium imponatis, et nobis, nostris heredibus et successoribus, marchionibus Morauie, hec bona vniuersa et omnia de eisdem tabulis exponatis. Nichilominus pre- senti priuilegio decernimus et omnino volumus, quod hec nostra donacio, quod dictum Erhardum, heredes et successores ipsius, si quo modo apercio tabularum terre forte ex aliqualibus causis aliquamdiu prorogata fuerit, talem virtutem in omnibus suis punctis et articulis, sicut superius distinguuntur, obtineat, quemadmodum ipsis tabulis foret imposita et inscripta. Presencium sub nostri sigilli appensione testimonio lit- terarum dat. Brunne a. d. mill trecent. nonages. octauo fer. terc. proxima post do- minicam, qua cantatur in ecclesia ,Cantate*. Ad mandatum dom. marchionis Theo- dricus de Praga. (Po pečeti zbyl prouZek pergamenovy.)

68*



Text viewManuscript line view