EN | ES |

Facsimile view

821


< Page >

524 Listiny archivu nékdy Olesnického

in curia Suckenhoff, ac possessores, tutores et comissarios nos eorundem bonorum, scilicet. discretum et prouidum virum Petrum, protunc notarium pretacte ciuitatis Alte Muthe, ipsiusque legitimam conthoralem Katherinam, atque orphannos eiusdem et dicti Mathie Ruffi, conciuis predicte ciuitatis, Johannem et Ludwicum iuridica prosecucione pro retentis censibus duarum sexag. gr. quam plurimis annis in solu- cione censuacionis retentis, eosdem iudicialiter impetiuit multis et variis laborum iu- diciis et sentenciis inpulsando. Quia etenim prelibata religiosa virgo domicella Mar- garetha felicis recordacionis, filia sepedicti Petri Plaschani, ciuis in Alta Mutha, prescripfas duas sexagenas grossorum annui perpetui census pro sua paterna et he- reditaria pecunia, videlicet triginta sexagenis argentcorum prag. denar., circa prefatum Mathiam Ruffum ipsiusque heredes seu possessores dictorumque bonorum mobilium et immobilium in prescripta curia Suckenhoff, sibi et post obitum suis consanguineis in pretacto ordine sanctimonialium ibidem in Sezemycz ciusdem) gencris rclisiositatis habitantibus, vero ct iusto empcionis tytulo ad censuandum, dandum, tribuendum et ad soluendum perpetue comparauit. Videntes autem siquidem prescripti possessores, tu- tores et defensores dictorum bonorum mobilium et inmobilium in prescripta curia Nuckenhoff, quod nonnullis defensionibus repagulorum et resistenciis iuridicarum ob- ieccionum valuissent nec poterant resistere nec aliqualiter defendere pro parte solu- cionis dictarum duarum sexag. gr. annui perpetui census iusta tenorem ct roboraci- onem littere antique desuper confirmate, se ad amicabilem concordiam composicionis vna cum prelibata religiosa virgine domicella Anna superficialiter et precise subiece- runt, in edictum et prowulgacionem arbitrorum condescendentes absque oinni contra- diecione totaliter et nichilominus consencientes. Quam etenim prowulgacionem ami- cabilis concordia edicti idem dicti arbitrii partibus utrisque consencientibus diffinitorie, arbitraliter et perpetue ad tenendum, censuandum sepedictas duas sexag. gr. annui perpetui census de sepetactis bonis mobilibus ct inmobilibus in curia Suckenhoff pre- nominate religiose ef honeste virgini domicelle Anne, possessori seu possessoribus huius littere in hunc modum lucidius et plenius pronuncciarunt, edictis suis pretactum censum ad tribuendum studiosius corroborantes, ita quod predictus Petrus, protunc notarius prefate ciuitatis Alte Muthe, simul et sua legittima conthoralis Katherina, necnon et orphani sepetacti Mathie Ruffi Johannes et Ludwicus, donec ipsc preno- minatorum bonorum mobilium et immobilium in dicta curia Suckenhotf fuerit pos- sessor, protector aut possessores, protectores tutacionis, seu quicumque dictorum bo- norum in curia Suckenhoff in futuro extiterint successores, possessores, tutores seu prouisores et comissarii, debet, debebunt et tenentur singulis annis perpetuis duobus in subscriptis terminis dare et persoluere et censuare memoratas duas sexag. gr. annui perpetui census sepedicte religiose ac honeste virgini domicelle Anne ipsiusque procuratori seu nunccio, quem ad tollendum censum ad hoc legau[er]it, seu possessori



Text viewManuscript line view