506 Listiny archivu nékdy Olesnického
dilecti, celsitudini nostre exhibuerunt actenus et non desinunt exhibere, ipsis eorun-
dem intuitu talem duximus graciam faciendam, quod domum ipsorum sitam penes
monasterium sancti Laurencii in Maiori ciuitate Pragensi, que olim fuit nobilis Wil-
helmi de Lantstein, quamque ipsi ab eiusdem Wilhelmi filiis compararunt, animo
deliberato, auctoritate regia Boemie et ex certa nostra sciencia ab omnibus et sin-
gulis imposicionibus, oneribus seu grauaminibus steurarum, exaccionum, losungarum
seu quarumcumque solucionum, quas prefate ciuitati Pragensi imponi continget tem-
poribus affuturis, exemimus et libertauimus ac presentibus imperpetuum eximimus,
absoluimus et graciosius libertamus, presencium sub imperialis magestatis nostre si-
gillo testimonio litterarum. Dat. Nuremberg a. d. mill. trecent. sexag. secundo, in-
diecione XV“, nonis Apr. reen. nostr. a. sextodecimo, imperii vero octauo. — In
3 , , p
plica: Per dominum marescalum Miliczius de Chremsir. — R(egistrata). Johan-
nes Saxo.
15.
Jan, markrabě moravský, chtěje zachovati opata a konvent kláštera Vyzovického při milo-
stech od předků svých jim udělených, osvobozuje je, lidi a zboží jejich od všeliké právo-
mocnosti a dávek šlechticů, pánů, popravců, purkrabí a úředníků zemských, ponechávaje zboží
a lidi jejich ochraně své a své komory. (64).
V Nové Vsi (nyní v Králově Poli u Brna), 25. března 1363.
Johannes, d. gr. marchio Morauie, religiosis abbati et conuentui monasterii in
Wyzouiez ord. Cysterc., deuotis nostris dilectis, graciam nostram et omne bonum.
Principum decet clemenciam sibi subditos piis prosegui fauoribus, illos tamen quo-
dam singulari fauore pre ceteris, quibus deuota religio et deuote religionis suffra-
gantur obseruancia, quique a diuis nostris progenitoribus graciis singularibus sunt re-
specti. Volentes itaque in hoc nostrorum predecessorum inherere uestigiis et ut eciam
nostri et nostrorum heredum deuota in dicto monasterio habeatur memoria, vos, ve-
strum monasterium et homines vobis subditos circa omnes gracias, libertates et in-
dulta nostrorum predecessorum conseruamus presentibus et volumus futuris tempo-
ribus graciosius conseruare; ab omnibusque et singulis nobilium, baronum, iudicum,
iusticiariorum, burgrauiorum et officialium terre nostre quorumlibet iuridicionibus,
dacionibus, iussionibus, mandatis et preceptis quibuslibet vos, bona vestri monasterii
et homines virtute presencium eximimus, et nostre tuicioni et camere solummodo
reseruamus, volentes, ut ipsis non pareant nec obediant in aliquo, sed in omnibus
agendis et causis vestris, dicti monasterii et hominum ad nostram magnificenciam
dumtaxat uel ad hune, quem ad hoc deputandum duxerimus, de cetero recurratis.
Decernentes virtute presencium, ut de bonis decedencium subditorum vestrorum
nullus se presumat intromittere, sed ipsa debent ad vestram disposicionem perpetuo