150
ex voluntate tamen utrarumque parcium, cassatis prioribus litteris, in una presenti videlicet
littera poneretur. Et nos igitur cives jurati scilicet. Wernussius tunc magistercivium, Seydel
Kriner, Henricus Magnus, Procopius, Andreas Kocznerschenk, Michael Scriptor, Mathias
Korenzak, Nyklos Neumeister, Mathias Stephani, Nicolaus Schurler, Michael Spanaus, Nico-
laus Scheller, advertentes reverendissimi patris in Christo et domini domini Johannis episcopi
Luthomislensis domini noslri graciosi tam prius factam quam modo posterius ordinacionem
premissam fore piam et legitimam ac nostre civitati omnino perutilem, habita super hiis
sana deliberacione et maturo tocius communitatis assensu, prout illa, que prius de consensu
priorum scabinorum, ita et ista, que iam de consensu nostro per reverendissimum patrem
et dominum crebro nominatum facta sunt et ordinata, videlicet in compensacione census
domuncularum et in innovacione metarum in campis seu quibusvis superius expressis, secun-
dum omnes clausulas supra positas rata et grata habemus et suscipimus per nos posterosque
nostros tenenda perpetuis temporibus ac implenda, quavis contradiccione semota sub penis
per priores juratos antecessores nostros susceptis el expressis clare ac lucide in premissis.
Acta est pretacta translacio monasterii anno incarnacionis domini M9CCC? nonagesimo III?
in festo sancte et individue trinilalis.
(Orig. Perg. mit 2 anhing. Sig. im m. Landes-Archive, Art, Olm. Augustiner lit. G. n. 15.)
156.
Der Obrowitzer Abt Jaroslaus beaufiragt den Pfarrer von Mesirió und Bor, dass sie
die Pfarrer Bohdal, Janko etc. sum Schlusse des zwischen ihnen und den Altbrünner
Kreuzherrn anhängigen Processes citiren. Dt. Obrowitz 2. Juni 1393.
Jaroslaus miseracione divina abbas monasterii beate virginis Zabrdowicensis prope
Brunam ordinis Premonstratensis, Olomucensis diocesis, judex et conservator perpeluus jurium
et privilegiorum honorabilium virorum dominorum magistri et fratrum ordinis cruciferorum
hospitalis sancti Johannis Jerosolimitani una cum aliis nostris in hae parte collegis dudum a
sede apostolica specialiter deputatus, honorabilibus et discretis viris dominis in Mezyrzyecz
in Bora bohemicali et in superiori Bobrowia ecclesiarum plebanis et rectoribus dicte Olo-
mucensis diocesis aut vices gerentibus salutem in domino et mandatis nostris imo verius
apostolicis firmiter obedire. Discrecioni vestre in virtute sancte obediencie et sub excom-
municacionis pena, quam in vos omnes et singulos ac quemlibet vestrum trium tamen
dierum canonica monicione premissa ferimus in his scriptis, si ea non fecerilis, que mandamus,
districcius precipiendo mandantes, quatenus discretos viros dominos Bohdalum in theotonicali
Kinheyt, Jankonem in Bobrowka, Michahelem in inferiori Bobrovia et Georgium in Obecz
ecclesiarum plebanos et rectores dicte Olomucensis diocesis personaliter inventos alias