Facsimile view
82
148
hoc delebile, guinguaginta sexagenarum pena id vetante; nos gui ordinarii re fungimur et
nomine, cuius est disordinatis rebus ordinem imponere, advertentes quod talis constitucio
quantum ad aliquid erat abusiva quodammodo, cupientesque pretactam homicidiorum materiam
tollere, unum fertonem pro uno vase prius cum periculo sic inutiliter expositum disposuimus
deinceps pro aliquo utili civitatis relevamine convertendum, mediam quoque sexagenam,
quam dicto monasterio pro duobus vasis cerevisie tenebantur solvere, ut prefertur, pro com-
pensacione census pretactarum domuncularum defalcavimus monasterio, prepositi, prioris et
conventus eorum consensu ad hoc ultroneo penitus accedente. Et ita tres fertones ostensi
sunt civitati pro depositis VII domunculis cedere prout superius fuit diclum; quartum vero
fertonem residuum ad hospitale sub urbe silum statuimus perpetuo dandum, degencium ibidem
pro sustentamine languidorum. Preterea quia mete campos monasterii civitatisque dislinguentes
versus curiam Cronweld iacentes quibusdam ex ipsis videbantur dubie, ne. iterum talis
dubietas inter ipsos et posteros eorum dissensionis foret occasio, curavimus paterne per conser-
vanda inter ipsos iugi concordia et hanc disceplacionis materiam submovere; nam assumptis
nobiscum domino Henrico preposito prius dicto et cum eo fratre alio per conventum adhoc
dato, assumptis eciam urbis predicte juratis civibus plenam tocius communitatis vim habentibus
ad campos personaliter exivimus antedictos, in quibus premissa fidedignorum parte ab utraque
declaracione seniorum, quibus ab antiquo eorumdem camporum patebat limitacio, tandem nos
ipsi deum habentes pro oculis secundum eorum informacionem et veram iusticiam atque
collalam nobis eclitus industriam ad utriusque partis postulacionem prefatas metas innovavimus
et ostendimus ac de novo presignari iussimus, et prout tunc presignate sunt, ipsas inviola-
biliter servari precepimus el presencium vigore ac testimonio precipimus sub pena centum
sexagenarum taliter solvendarum. Si enim predicli cives vel eorum posteri premissam
ordinacionem seu metarum declaracionem ac innovacionem per nos ita mature factam im-
probare vel ei umquam quovis ausu temerario contraire presumpserint, extunc quinqua-
ginla sexagenas grossorum pragensium bonorum ad cameram nostram vel successorum
nostrorum, qui pro tempore fuerint et quinquaginta reliquas monasterio supradicto in ulcionem
sue transgressionis infra quartale unius anni tenebuntur quavis contradiccione postposita jure
veri debiti presentare. Et hanc ipsi cives licite tocies cogentur subire.se persolvere penam,
quocies prenotate ordinacioni nostre seu camporum per innovalas metas distinccioni per eos
aut eorum posteros fuerit contraventum, non obstante si iam semel bis ter vel decies immo
et pluries persoluta fuerit, cum eius vigor in infinitum debeat permanere. Nec minori subiacere
censebuntur pene, si unum ex prenotatis articulum, quam si cunctos similiter attemptaverint
irritare. Quod si dominus episcopus, qui pro tempore fuerit, in favorem civium pretacte
disposicionis nostre iransgressionem in ipsis civibus punire negligeret, dans eis ausum ex
hoc partem alteram infestandi, nichilominus pars infestata plenam debet habere vim repetendi
porcionem pene sibi deputatam, quocies et quandocunque per ipsos cives aut eorum posteros
ipsa transgressio fuerit iterata. Et nos Andreas dictus Herdan tunc vicejudex civesque
jurati Johannes Ungerman, Nyckel Johan, Nicolaus Feyerobent, Cristannus Heyman, Mathias
Longus, Nyczko Cesar, Nicolaus Trawtwen, Petrus Faber, Nycolaus Henrici, Henricus Swamwelt,