EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

111

aperlum. In casu vero ubi dictus Pauliko, ipsis non solutis peccuniis, medio tempore more- retur, tunc ego Jesko natus eius iam dictus prefato principi domino marchioni, domino meo graciossimo, unacum meis fratribus, filiis patris mei predicti, in loco ipsius patris mei, unacum castro Ewlemburg et cum bonis ad castrum pertinentibus et aliis universis bona fide sincere sub omnibus condicionibus sicut pater promitto fideliter famulari et suus et nullius alterius, quousque ipsas pecunias solvero, esse et fleri cum castro spondeo et obligor. Si vero a dicto domino marchione ego Pauliko vel in eventum mortis eius Jesko natus eius iam diclus licenciam receperimus el nos a suis obsequiis liberaverimus, tunc bona fide nostra ego Pauliko et Jesco prefati, pro nobis et heredibus nostris iam dictas quadringentas marcas grossorum post medium annum, a die recepte licencie computando, promiltimus prefato domino nostro marchioni in paratis et promptis peccuniis solvere plenarie et ex toto, ita quod infra dictum annum medium semper debemus sui fieri et sue gracie famulari. Quod si non fecerimus el post medium annum, sicut premittitur, magnificencie sue dictas peccunias non dederimus, tunc de universis bonis nostris et de castro Ewlemburg serenitati sue, aut cui ipse mandaverit, spondemus condescendere occasione et contradiccione quibuslibet proculmotis et illud castrum cum bonis omnibus tamdiu tenere et possidere debebit, quousque dominacioni sue nos aut heredes nostri prenominatas quadringentas marcas grossorum solverimus seu solverint integraliter et ad plenum. Si vero nos aut heredes nostri tamdiu aput prefatum dominum nostrum marchionem continuaremus nostra servicia, quod divina permissione, quod absit, contingeret medio tempore ipsum mori, tunc a solucione dictarum quadringentarum marcarum, nos et heredes nostri liberi erimus et soluti. In quorum omnium clariorem evi- denciam et testimonium manifestum nos Erhardus de Cunstath, Stiborius de Czymburg, Jesko dictus Puska de Cunstath, Laczco de Crawar et Wilhelmus de Pernstein sigilla nostra unacum sigillis dictorum Paulikonis et Jeskonis presenti litere de certa nostra sciencia appendimus, testes in premissis, per ipsum Paulikonem et Jeskonem de Ewlemburg ad hoc petiti specialiter et rogati. Datum Brunne anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo tercio, feria sexta proxima ante dominicam qua canitur Judica.

(Orig. Perg. mit 7 hing. Sig. in den altstindischen Acten im m. Landes-Archive.)

130.

Markgraf Jodok eerlein. der Stadt Brünn das ausschliessliche Recht, wälsche, österr. und ungarische .Weine und Schweidnitzer Bier von Michaeli bis Georgi zu schenken, solange, als dies Recht nicht widerrufen wird. Dt. Brünn 23. März 1393.

Wir Jost von gots gnaden marggraff und herre zu Merhern bekennen offenlich und tuen kunt mit diesem brieve. Wann die erbern und weisen burgermeister, schepfen und geswornen burger zu Brunne unsre liebe getreuen yn allen unsern sachen und geschefften allewege williglichen und getreulichen noch unserm geheisse und gebote mit rechter gehor-



Text viewManuscript line view