Facsimile view
82
106
ipsorum descriptis, dictumque dominum Bohunconem plebanum ecclesie in Puzdran condem-
pnandum el cogendum condempnavimus ac coegimus ad dandum assignandum et solvendum
decelero et inantea terciam parlem decime vini cum jure montano de vineis antedictis necnon -
centum et duodecim grossos pro retentis dominis abbati et conventui et monasterio in Zdiar
antediclis, nec non legitimas litis expensas, quarum taxam nobis inposterum reseravimus,
prout ea omnia et singula in dicta sentencia plenius continentur. Quibus exhibitis prefatus
magister Conradus nomine procuratorio, quo supra, petivit huiusmodi sentenciam debite exe-
cucioni demandari el expensas in huiusmodi causa factas taxari vel causam racionabilem,
quare id fieri non debeant (sic) allegandam. Pro causa vero racionabili, quare predicta sen-
tencia debite execucioni demandari et expensas taxari non debeanl, honorabilis vir magister
Jacobinus advocatus similiter consistorii pragensis, procurator et nomine procuratorio pre-
dicti domini Bohunconis plebani, de cuius mandato similiter constat per acta cause prioris
instancie, quandam excepcionis cartham unacum quodam instrumento publico manu Johannis
Petri de Apethon, clerici traieclensis diocesis publici apostolica et imperiali auctoritate notarii,
confecto signo et nomine ipsius solitis el consuetis consignato ad probandam diligenciam de
prosecucione appellacionis sue exhibuit et produxit, contra que producta prefatus magister
Conradus generaliter verbo et sine scriptis replicavit. Tandem dictis procuratoribus parcium
'entediclarum coram nobis in judicio conparentüibus et super deductis in judicium per nos
interloqui petentibus, nos vero visis omnibus et singulis in causa huiusmodi deductis et
allegatis ipsisque matura deliberacione discussis interlocutoriam nostram ad peticionem dictorum
procuratorum in scriptis tulimus huiusmodi sub tenore: interloquendo pronuncciamus predictam
sentenciam fore execucioni debite demandandam expensasque taxandas el ipsam presentibus
execucioni debite demandamus condempnantes ream partem in litis presentis expensas,
quarum taxam nobis inposterum reservamus. Lata et lecta est hec interlocutoria sentencia in
consistorio pragensi hora tercia anno domini millesimo CCCLXXXXIII die XXI mensis
Februarii, presentibus magistris Vito de Dobrzano, Petro de Zderaz, advocatis, Wenceslao
Mista, Andrea Zalucecz procuratoribus dicli consistorii pragensis. Datum prage sub sigillo
officialatus curie archiepiscopalis pragensis antedicte.
(Orig. Perg. mit anh. Sig. im mihr. Landes-Archiv, Art. Saar lit. A. n. 74.)
125.
Johannes von Ghulen vicarius in spiritualibus des Olm. Bischofes, gibt seine Zustimmung,
dass der für die Feliv- und Adauctus-Kapelle zu entrichtende Zins von 8 Mark von
der vor dem Blasiusthore gelegenen Mühle entrichtet werde. Dt. Olmütz 1. März 1393.
Johannes de Ghulen prepositus in Wolframskirchen, vicarius in spiritualibus et
officialis reverendi in Christo patris et domini domini Nicolai episcopi olomucensis ad per-
petuam memoriam rei geste. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor